Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/138

Haec pagina emendata est
132
LIBER

cere, eos dies halcyonios appellant. Quod Halcyonis ritu: id est, instituto: vt cum haruspex præcipit, vt suo quisq; ritu sacrificiũ faciat: & nos dicimus duodecim viros Gręco ritu sacra non Romano facere. Quod enim sit ritè, id ratũ ac rectum: ab eo Actius rite perfectis sacris vult accipi. Apud Ennium: Si voles aduortere animum, comiter monstrabitur. Comiter, hilarè, ac lubenter, cuius origo Græcè κῶμος: inde Latiné comissatio dicta, & à Græcis, vt quidam dicunt, comœdia.

Apud Cæciliũ: Cape, cæde Lyde, come, conde. Cape, vnde accipe, sed hoc in proximo libro retractandum. Apud Pacuuium: Nulla res neq; cicurare, neq; mederi potis est, neq; reficere. Cicurare, mansuefacere, quod enim à fero discretum; id dicitur cicur: & ideo dictum, cicur ingenium mansuetũ: à quo Veturij quoq; nobiles cognominati [1]Cicurini. Id natum à cico: cicum dicebant membranam tenuem, quæ est in malo Punico discrimen. A quo etiam Plautus dicit: Quod volet, densum, cicum non interduim. Apud Næuium: Eccum venire video fermè in via. Fermè dicitur, quod nunc ferè: vtrumq; dictum à ferendo, quòd id quod fertur, est in motu, atq; aduentat.

Apud
  1. q. V. C. Cicuri.