Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/134

Haec pagina emendata est
128
LIBER

Nam hi sunt vnoculi.

Nvnc de temporibus dicam. Quod est apud Cassiumq. V. C. C. Actium.: Nocte intempesta nostram deuenit domum. Intempesta nox dicta ab tempestate. Tempestas ab tempore: intempesta nox, quo tempore nil agitur. Quod noctis videtur? in altisono cœli clypeo temo superat stellas, sublime agens etiam atque etiam noctis iter. Hic multam noctem ostendere vult à temonis motu. Sed temo vnde, & cur dicatur, latet. Arbitror antiquos rusticos primũ notasse quædam in cœlo signa, quæ præter alia erant insignia, atque ad culturæ tempus designandum, conuenire aduertebantur. Eius signa sunt, quòd has septem stellas Græci, vt Homerus, vocant ἅμαξαν, & propinquum eius signum βοώτίω: nostri eas septẽ stellas triones, & prope eas axem. Triones enim, boues appellantur à bubulcis etiam nunc, maximè cùm arant terram: è queis vt dicti glebarij, qui facile proscindunt glebas: sic omnes, qui terram arabãt, à tera teriones, vnde triones vt [1]dicerentur E detrito. Temo dictus à tenendo: is enim continet iugum, & plaustrum, appellatum à parte totum, vt multa. Possunt triones dici, septem quòd ita sitæ stellæ, vt ternæ trigona faciant.
Ali-
  1. Turn. vt dicerent, er detritũ.