Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/132

Haec pagina emendata est
126
LIBER
gone: Honos syncerasto perit pernis gladios. Syncerastum est omne [1]edulium antiquo vocabulo Græco. In Parasito pigro: Domum ire cœpi tramite dextro. Trames à transuerso dictus. In fugitiuis: Age, respecta, vide vibices quantas. Vibices [2]alij excitatum verberibus corpus. In Neruolaria: Non quasi, nunc hæc sunt hîc, limaces liuidæ. Limax à limo, quòd ibi viuit. Diobolares, schœniculæ, miraculæ. Diobolares, à binis obolis: schœniculæ ab schœno nugatorio vnguento. Miraculæ à miris, id est, monstris. A quo Actius ait: Personas distortas oribus deformeis, miriones. Ibidem: Scrantiæ, scrupedæ, stritabillæ, Tãtulæ. Ab exscreando, scrantiæ, sic adsignificat: Scrupedam Aurelius scribit auscaripedam: Iuuentius comicus dicebat, à vermiculo piloso qui solet esse in fronde cum multis pedibus. Valerius à pede ac scrupea: ex eo ab Actio positumq. V. C. positum pro curiosa: itaque est in Menalippo: Reicias.: Incuriosa es Menalippe: reiicias abs te religionem scrupeæ imponas. Stritabillas à stritilando. Stritare ab eo, qui sistit ægrè. In Astraba: Actiosa annonam caram è vili concinnant viris. Ideo in Sitelitergo idem ait, Mulieres vxorculauit, ego noui scio actiosas: quas sic Carbilius scribit actiosas demõstrari [3]suspicatrices, ab agen-
do
  1. V. C. medullium.
  2. Ful. Vrs. Aelius,
  3. q. V. C. cõsupplicatrices.