Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/131

Haec pagina emendata est
125
SEXTVS.

Næuius appellat [1]Oscam, ab Oscis. In Persa: Iam pol ille hic aderit credo congerro meus. Congerro à gerra, & Græcum est, & in Latina cratis. In Menæchmis; Idem istuc aliis adscriptiuis fieri ad legionem solet. Adscriptiui dicti, quòd olim adscribebantur inermes, armatis militibus qui succederent, si quis eorũ deperisset. In Trinummo: Nam illum tibi ferentarium: à ferendo, id est, inanem, ac fine fructu: aut quòd ferentarij equites hi dicti, qui ea modo habebant arma, quæ ferrentur, vt iaculum. Huiuscemodi equites pictos vidi in Esculapij æde vetere, & ferentarios adscriptos. Ful. Vrs. adscrũIn Friuolaria: Vbi rorarij estis? en sunt: vbi accensi? ecce. Rorarij dicti à rore, qui bellum committebant ante: ideo quòd ante rorat, quàm pluit. Accensos ministratores Cato esse scribit: potest id ab [2]arbitrio, nam id arbitrium, cuius minister. Pacuuius quõ deum triportenta in Mercatore ponit.

Desvnt Qvuaedam. Idem in Mercatore: Nõ tibi istuc magis diuidiæ est, quam mihi hodie fuit. Hæc eadem in Corollaria Næuij. Diuidia à diuidendo dicta, quòd diuisio & distractio est dolori. Itaq; in Curculione ait: Sed quid tibi'st? lien necat, renes dolent, pulmones distrahũtur. In [3]Pha-
gone:
  1. q. V. C. Asta.
  2. Ful. accio.
  3. q. V. C. Pagone, fortè glandio