Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/130

Haec pagina emendata est
124
LIBER

quæ vespere oritur, à quo eam Opilius scribit vesperum. Itaque dicitur alterutrum vesper id est, quem dicunt Græci διεσπέριον.q. V. C. Διὰ ἑσπέριον. al. Græci ἕσπερον.
q. V. C. pro tempestae tempestutem dicũt.
Næuius: patrem suum supremum appellat. Supremum à superrimo dictum. Itaq; duodecim tabulæ dicunt, solis occasu diei suprema tempestas esto. Libri Augurum pro tempestate dicunt, id est, supremum augurij tempus. In Cornicularia: Qui regi latrocinatus decem annos Demetrio. Latrones dicti ab latere, qui circum latera erant regibus, aut quod ad latera habebant ferrum, quos postea à stipatione, stipatores appellarunt, aut qui conducebantur. Ea enim merces λάτρον, ϗ̀ ϛρίτονq. V. C. ϗ̀ σάτρον.. Ab eo latrones, quod itent vti illi milites cum ferro, aut quòd latent ad insidias faciendas. q. V. C. egomet mecũ.Apud Næuium: Risi egomet me casabundum ire ebrium. Casabundum à cadendo.

Item: Diabathra in pedibus habebat, & erat amictus epicroco. Vtrumque vocabulum Græcum. In Menæchmis: Inter ancillas sedere iubeas, lanam carere. Idem est hoc verbum in Cementria Næuij. Carere à carendo, quòd eam tùm purgant, ac deducunt, vt careat spurcitia, ex quo carminari dicitur tùm lana, cùm ex ea carent, quod in ea hęret, nequam est. lana quam in Romulo
Næuius