Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/129

Haec pagina emendata est
123
SEXTVS.

rina, Flora, Falacer: Pomona. Apud Ennium: Iam cata signa feræ sonitum dare voce parabant. Cata acuta, hoc enim verbo Sabini dicunt: quare Catus Aelius Sextus, non vt aiunt sapiens, sed acutus. Et quod est; Tunc cœpit memorare simul cata dicta, accipienda acuta. Apud Lucilium: Thunno capto corium excludunt foras, occiduntq́ue lupos aperdite, & iura siluri. Sume rete, atque amiam, Piscium nomina sunt, eorumq́ue in Græcia origo. Apud Ennium: Quæ quom cæruleo freto orta nare [1]cœpit.

* Desvnt Qvaedam. *

Caua cortina dicta, quòd est inter terram & cœlum, ad similitudinem cortina Apollinis: ea à corde, quòd inde fortes primæ existimatæ. Apud Ennium, Quin inde inuitis sumpserunt perduellibus. Perduelles sunt hostes: perfecit sic perduellum duellum, id postea bellum. Ab eadem caussa facta Duellona, Bellona. Apud Plautum: Neque iugula, neque vesperugo, neq; vergiliæ occidunt. Iugula signum est, quod Actius appellat Oriona, cùm ait: Citius Orion patefit. Huius signi caput dicitur è stellis tribus, quas infra duæ claræ, quas appellant humeros; inter quas quòd videtur, iugulum, inde iugula dicta. Vesperugo stella,

quæ
  1. q. V. C. cœptat