Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/128

Haec pagina emendata est
122
LIBER

apparet in funeribus indictiuis, cùm dicitur, ollus leto datus est: quod Græcus dicit λήθῃ, id est, obliuioni. Apud Ennium: enses constituit, idemq́ue ancilia. Ancilia dicta ab ambecisu, quòd ea arma ab vtraq; parte, vt Thracum, incisa. Sotadico in carmine: Libaq́ue, fictores, Argeos, & tutulatos. Liba, quòd libandi caussa fiunt: fictores dicti à fingendis libis: Argei ab Argis. Argei fiunt è scirpeis, simulacra hominum triginta: ea quotannis à ponte sublicio à sacerdotibus publicè iaci solent in Tiberim. Tutulati dicti hi, qui in sacris in capitibus habere solent, vt metam: id tutulus appellatur, ab eo quòd matres familias crines conuolutos ad verticem capitis, [1]quos habent vti velatos, dicunt tutulos: sic ab eo, quòd tuendi caussa capilli fiebant: siue ab eo, quòd altissimum in vrbe quod est arx, tutissimum vocatur. Eundem ait fecisse flamines, qui cùm omnes sint à singulis deis cognominati, in quibusdam apparent etyma, vt cur sit Martialis & Quirinalis. Sunt in quibus latent, vt in his, Volturnalem, Palatualem, Furinalem, Floralem, qui Falacrem & Pomonalem fecit hic idem, quæ obscura sunt: eorum origo, Volturnus, diua Palatua, Fu-

rina,
  1. Turn. queis.