Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/127

Haec pagina emendata est
121
SEXTVS.
modis inueni scriptum. Nam & in C. Aelij commentario erat à Libycis Lucas, & in Verginij ab Lucanis Lucas, ab eo quòd nostri maximam quadrupedem, quam ipsi haberent, vocarent bouem: & in Lucanis Pyrrhi bello primi vidissent apud hosteis elephantos, [1]identidem quadrupedes cornuatas, (nam quos dentes multi dicunt, sunt cornua) Lucanam bouem quod putabant; lucam bouem appellasse. Si à Libya dictæ essent lucæ; fortasse an pantheræ & leones non Africæ bestiæ dicerentur, sed lucæ. neque vrsi potius Lucani, quàm Luci dicti? Quare ego arbitror potius lucas ab luce, quòd longè relucebant propter in auratos regios clypeos; quibus eorum tùm ornatæ erant turres. Ennius: Orator sine pace redit, regiq́ue refert rem. Orator ab oratione dictus. Qui enim verba haberet publicè ad eum, quo legabatur, ab oratione orator dictus: f. oratu.
q. V. C. cum orationes maiore ratione legebantur.
cùm orato res maior erat, legabantur potissimùm, qui caussam commodissimè orare poterant. Itaque Ennius ait: Oratores doctiloqui. Apud Ennium: Olli respondet suauis sonus Egeriai. Olli valet dictum illi, ab olla, & ollus: quòd alterum comitiis cùm renunciatur, à præcone dicitur, olla centuria, non illa: alterum
appa-
H 5
  1. q. V. C. id est, non itẽ quad.