Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/126

Haec pagina emendata est
120
LIBER

propter astabat aquas. Subulo dictus, quòd ita dicunt tibicines Tusci: quocirca radices eius in Etruria, non Latio quærunda. Versibu’, quos olim Fauni, vatesq́ue canebant. Fauni dei Latinorum, ita vt & faunus, & fauna sit illis versibus, quos vocant Saturnios, in siluestribus locis traditum est solitos fari: quo fando faunos dictos. Antiqui poëtas vates appellabant à versibus viendis, vt in poëmatis cùm scribam, ostendam. Corpore Tartarino prognata palude virago. Tartarino à Tartaro dictum. Plato in quattuor fluminibus , apud inferos quæ sunt, in his vnum Tartarum appellat: quare Tartari origo Græca. Paluda à paludamentis. Sunt hæc insignia & ornamenta militaria. Ideo ad bellum cùm exit imperator, ac lictores mutant vestem, & signa incinuerunt, paludatus dicitur proficisci: quæ propterea quòd conspiciuntur, qui ea habent, ac fiunt palam, paludamenta dicta. Plautus: Epeum fumificum cocum, Ab Epeo illo, qui dicitur ad Troiam fecisse equum Troianum Argiuis, & aptè cibum curasse. ideo ait Epeum fumificum, qui legioni nostræ habet coctum cibum. Apud Næuium: Atque prius pariet locusta lucam bouem. Luca bos elephas, cur ita sit dicta, duobus

modis