Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/119

Haec pagina emendata est
113
SEXTVS.
ficat, vnum ab aspectu, vt dixi, vnde est Ennij illud: Tueor te senex, proh Iuppiter? Et: Quis pater, aut cognatu’ volet nos contra tueri? Alterum à curando ac tutela, vt cùm dicimus, Q. V. C. pupillũ tueor.vellus tueor, & tueri vitam: à quo etiam quidam dicunt illum, qui curat ædeis sacras, ædituum, non æditomum. Sed tamen hoc ipsum ab eadem profectum est origine, quòd quem volumus domum curare, dicimus: Tu domi videbis: vt Plautus cùm ait: Intus para, cura, vide quod opus suat. Sic dicta vestispica, quæ vestem spiceret, id est, videret vestem, ac tueretur. Quare à tuendo & templa, & tesca dicta cum discrimine eo, quod dixi. Etiam indidem illud Ennij: Extemplo acceptum me negato & filium. Extemplo est continuo, quòd omne templum debet Q. V. C. esse continuo septum.esse conseptum, nec plus, quàm vnum introitum habere. Quod est apud Actium: Peruade polum, splendida mundi sidera bigis continuis secepit spoliis. Polus Græcum: id fignificat circum cæli. Quare quod est peruade polum, valde vade per polum. Sidera dicuntur eadem & signa. Signa, quòd aliquid significent, vt libra, æquinoctium. Sidera, quæ insidunt: atque ita significãt aliquid in terris peruren-
do,
H