Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/118

Haec pagina emendata est
112
LIBER
quo templum dictum, & contemplare: vt apud Ennium in Medea: Contempla, & templum Cereris ad læuam aspice. Contemplare & conspicare idem esse apparet. Ideò dicere cùm templum facit augurem conspicione, quà oculorum conspectum finit: quod cùm dicunt addunt cortumionem, quæ dicitur à cordis visu. Cor enim cortumionis origo. Quod addit vt sint Tesca; aiunt sancta, qui glossas scripserunt: id est falsum. Nam curia Hostilia templum est, & sanctum non est. Sed hoc vt putarent ideò est factum, quod in vrbe Roma pleræque ædes sacræ sunt templa, eadem sancta: & quòd loca quædam agrestia, quòd alicuius dei sunt, dicuntur tesca. Nam apud Actium in Philoctete:[1] Quis tu es mortalis, qui in deserta, & tesca te apportas loca? Loca enim quæ sint, designat cùm dicit, Hephæsti lares & celsa Cabirum delubra tenes, mysteriaq́ue pristina castis concepta sacris. Deinde Volcani templa sub ipsis collibus, in quos delapsus locos dicitur, alto ab limine cęli & venis expirante vapore, vides vnde ignis cluet mortalibus diditus. Q. V. C. qua re hoc quo tesca d. non errauit. neq; ideoQuare hic tesca dixit, non ideò, quod sancta, sed quod ibi mysteria fiunt, ac tuentur, tuesca dicta, post tesca. Tueri duo signi-
ficat,
  1. f. nãquis