Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/108

Haec pagina emendata est
102
LIBER

audio, & ausculto: Aures ab auevo, quò iis auemus discere semper: quod Ennius videtur etymon ostendere velle in Alexandro, cùm ait: Iam dudum animus, atque aures auent auidè spectantes nuntium: propter hanc aurium auiditatem theatra replentur. Ab audiendo etiam auscultare declinamus, quòd hi auscultare dicuntir, qui auditis parent, à quo dictum poëtæ, audio, haud ausculto. Littera commutata dicitur odor, olor: hinc olet & odorari, & odoratur, & odorares. ab ore edo, forbeo, bibo, poto. Edo à Græco ἔδω. Hinc esculentum, & escæ, edulia: & quod Græcè γεύεται, Latinè gustat. Sorbere, item bibere, à vocis sono: vt feruere æquè ab eius rei simili sonitu. Ab Aeolia lingua[1] πότω, vnde potio, vnde poculum, potatio, repotia: idem puteus, quòd sit Græcum antiquum πότος, nõ vt nunc φρέαρ dictum. A manu, manupretium: mancipium, quod manu capitur. Cùm iunctæ plures manus, manipulus, vnde manipularis miles, vnde manica. Manubrium, quod manu teneatur. Mantelium vbi manus terguntur. Nunc primum ponam de censoriis[2] tabulis. Vbi noctu in templum censor auspicauerit, atque de cœlo nuntia-

tum
  1. q. V. C. poton, al. potos, al. posis.
  2. Ful. Vrsin commẽtariis, vel libris Angelius 2.c.10