Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/106

Haec pagina emendata est
100
LIBER

ctor cùm dicit fingo, figuram imponit: cùm dicit informo, formam: sic cùm dicit facio, faciem imponit: à qua facie discernitur, vt dici possit aliud esse vestimẽtum, aliud vas. Sic item quæ fiunt apud fabros, fictores, item alios alia. Qui quid administrat, cuius opus non exstat, quod sub sensum veniat, ab agitatu, vt dixi, magis agere, quàm facere putatur: sed quod his magis promiscuè, quàm diligenter consuetudo est vsa, translatitiis vtimur verbis. Nam & qui dicit, facere verba dicimus, & qui aliquid agit, non esse inficientem. Qui adlucet, dicitur lucere, ab ad & lucere, vt luce dissoluuntur tenebræ, ab luce noctiluca. Luci item à luce, quòd propter lucem amissam is cultus institutus. Adquirere est ab ad & quærere: ipsum quærere, ab eo quod quæ res vt reciperaretur, datur opera: à quærẽdo quæstio, ab his quæstor. Video à visu: quinque enim sensuum maximus est in oculis. Nam cum sensus nullis, quod absiet mille passus, sentire possit, oculorum sensus visusq́; peruenit ad stellas. Hinc visenda, vigilant, vigilium, & inuident, &[1] Actiacum illud: Obliuio lauet, quod incidit inuidendum: Cerno idem valet: vt ait Ennius: Lumen iubarúe in cœlo cerno?[2] C. Annius: Sensum-

q́ue
  1. q. V. C. antiquum. al. Atticũ, f. Attiacũ, id Gn. Attÿ.
  2. V. C. Canius.