Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/103

Haec pagina emendata est
99
QVINTUS.

poscet, nec dabitur. Canere, & canit, & succanit, & cantus, cãtatio, ex camena permutato M: ab eo quod semel, canit, si sæpius, cantat, hinc cantitat: item alia: nec sine canendo tibicines dicti. Omnium enim horum quid à canere: etiam buccinator à vocis similitudine & cantu dictus. Oro, ab ore, & perorat, & exorat, & oratio, & orator, & osculum dictum. Indidem omen, & ornamentum: alterum quod ex ore primum elatum est, omen dictum, alterũ nunc cum R. positione dicitur vulgo ornamentum, quod sicut olim osnamentum scenici plerique dicunt. Hinc oscines dicuntur apud augures, quæ ore faciunt auspicium. Tertium gradum agendi esse dicunt, vbi quid faciunt: in eo propter similitudinem agendi, & faciendi, & gerendi, quidam error his, qui putant esse vnum. Potest enim aliquis facere, & non agere, vt poëta facit fabulam, & non agit: contrà actor agit, & non facit, & sic à poëta fabula fit, & non agitur: ab actore agitur, & non fit. Contrà imperator qui dicitur res gerere: in eo neque agit, neque facit, sed gerit, id est, sustinet: translatum ab his, qui onera gerunt, quòd sustinẽt hi. Proprio nomine dicitur facere à facie, quod rei, quam facit, imponit faciem: vt fi-

ctor
G 2