Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/100

Haec pagina emendata est
96
LIBER

populum latæ, quas obseruet. Hinc legitima, & collegæ, qui vnà lecti, & qui in eorum locum suppositi, sublecti, additi, adlecti, & collecta, quæ ex pluribus locis in vnum lecta. Ab legendo ligna quoque, quòd ea caduca legebantur in agro, quibus in focum vterentur. Indidem ab legendo legio, & diligens, & delectus. Murmur dictum à similitudine sonitus: qui ita leuiter loquitur, vt magis è sono id facere, quàm vt intelligatur, videatur. Hinc etiam poëtæ, murmurantia littora. Similiter fremere, gemere, clamare, crepare ab similitudine vocis, sonitus dicta.Alim V. C. Hinc machinae increpitando commouẽt.
Q. V. C. Curensibus.
Hinc illa: arma sonant, fremor oritur: hinc nil me increpitando cõmuoves. Vicina horum quiritare, iubilare. Quiritare dicitur is, qui Quiritium fidem clamans implorant. Quirites à Curetibus, iis, qui cum Tatio rege in societatem venerunt ciuitatis. Vt quiritare vrbanorum, sic iubilare rusticorum. Itaque hos imitatus Aprissius ait: io buco: Quis me iubilat? vicinus auuv antiquus. Sic triumphare appellatũ, quod cum imperatore milites redeuntes clamitant per vrbem in capitolium eunti: Io triumphe: idq́ue à θριάμβω Græco Liberi patris cognomento potest dictum.

Spondere est dicere. Spondeo, à sponte.
Nam