Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/63

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

Exemplum in Paulo qui de se dicit. II. ad. Corint. XII. Ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae etc. qui stimulus secundum Remigium fuit quaedam infirmitas corporalis. Hae sunt causae sine culpa. Quarto ut aeterna damnatio hic inchoetur. ut. scilicet aliqualiter ostendatur quid in inferno patietur. Exemplum in Herode. Act. XII. et in Antiocho. II. Macca. IX. Quinto ut homo purificetur. vel per expulsionem culpae cum. scilicet ex flagellis conteritur. Exemplum de Maria sorore Aaron Numeri. XII. a lepra infecta. et Israelitis prostratis in deserto. secundum Hiero. XXIII. q. IIII. quid ergo. Vel ad satisfactionem poenae. Exemplum in David qui post remissionem adulterii commissi quo ad culpam in poenam fuit expulsus de regno. ut patet in. II. Re. quod notat Grego. de poe. dis. I. si peccatum David. Posset etiam dici omnem poenam quam patimur procedere ex culpa nostra saltim originali cum qua nascimur quia ipsa est causa omnium causalitatum. ar. di. V. ad eius. Sed et tertia poena quae et damni loquendo de illa quo ad aeternam damnationem quam in futuro sustinebunt. nemo ambigat quin super omnes damnatos in poenis sensibilibus cruciabuntur. Sicut enim gratiae visio in patria. ita mortali culpae poena in inferno succedit. Et sicut gradus beatitudinis in patria commensurantur iuxta gradus caritatis et gratiae in vita. ita et mensura suppliciorum in inferno iuxta mensuram criminum in vita. Hoc est quod Deut. XXV. dicitur. Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Et si hoc in aliis peccatis omnibus tamen in speciali maleficis hoc convenit quod ad Hebrae. X. tangitur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcavit et sanguinem testamenti pollutum duxerit. in quo sanctificatus est. Haec sunt propria maleficarum fidem abnegantium et per divinissimum sacramentum plurima maleficia ut iam in secunda parte patebit exercentium.

¶ Sextadecima. Declaratur in speciali veritas praemissa comparando opera maleficarum ad alias superstitionis species.
PRaemissa denique veritas quo ad enormitatem criminum in maleficiis probatur. per comparationem ad alia opera magorum et divinatorum. Nam cum quattuordecim sint species circa opera superstitiosa ex triplici genere divinationum. Quorum primum fit per manifestam daemonum invocationem. Secundum per tacitam solam considerationem dispositionis vel motus alicuius rei. ut siderum dierum. horarum et huiusmodi. Tertium per considerationem alicuius actus humani ad inquirendum aliquid occultum quae sortium nomen habent. Et species primi generis divinationis quae fit per expressam daemonum invocationem. sint praestigium. divinatio somniorum. Nigromantia. Divinatio pythonica. Geomantia. Hydromantia. Aeromantia. Pyromantia et ariolorum cultus. Tho. secunda secundae. q. XCV. et. XXVI. q. IIII. igitur. et. q. V. nec mirum. Species denique secundi generis genetliaci. haruspices. augures omen servantibus chiromantia et spatulamantia. Species etiam tertii generis variantur secundum omnia illa quae sortium nomen habent ad inquirendum aliquid occultum. scilicet per considerationem punctorum. festucarum. figurarum in plumbo liquefactarum. Et de his Thomas. ubi supra. et. XXVI. q. II. et. q. IIII. per totum. Tamen haec omnia crimina maleficarum flagitia excedunt. quod de praestantioribus speciebus deducitur. Unde et de minoribus non difficultatur. Nam in prima specie ubi aliqui praestigiosis quibusdam apparitionibus sensus humanos decipiunt ut res corporalis aliter sentiatur per sensum visus aut tactus ut in praecedentibus tactum est de modo praestringendi. Maleficae his non contentae circa membra generativae potentiae illa interdum praestigiosa apparitione auferendo licet non in rerum veritate. etiam ipsam generativam potentiam pluries auferunt. ne mulier concipere aut vir actum exercere valeat etiam remanente membro absque praestigiosa illusione post conceptum etiam abortum procurant saepe procurant cum innumeris aliis malis in diversis etiam formis bestiarum apparent ut in superioribus patuit. In secunda denique specie quae et nigromantia dicitur. et fit per mortuorum apparitionem vel locutionem. cum ut dicitur tertio libro etymo. Nigros Graece mors dicitur Latine. mantia vero divinatio. faciunt autem talia per sanguinem hominis aut alicuius animalis. super quibusdam characteribus. scientes daemones sanguinem amare. id est eius effusionem et peccata. Unde fit ut ubi mortuos ab inferis se vocare putant ad respondendum ad interrogata. daemones in eorum similitudinibus apparentes talia exercent. Et huiusmodi artis erat illa maga et pythonissa de qua. I. Reg. XXVIII. quae ad instantiam Saulis Samuelem suscitavit. Nec ex hoc putat quis talia esse licita quod scriptura commemorat animam iusti prophetae ab inferis vocatam Sauli eventum futuri belli etiam per mulierem pythonissam aperuisse. Quia ut Augus. dicit ad Simplicianum. Non est absurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse. ut non dominante arte magica vel potentia. sed dispensatione occulta. quae pythonissam et Saulem latebat