apostata seu fugitivus etiam si ad longinqua diu evagetur. nisi postquam sic vivit quod animum redeundi se deposuisse ostendit. ff. de re mili. loco desertorem. Et hoc fieret si uxorem duceret vel simile tale. Similiter et apostasiam inoboedientiae ubi quis sponte contemnit praecepta ecclesiae et praelatorum. de qua. III. q. IIII. alieni. Qui etiam infamis efficitur repellitur a testimonio et debet excommunicari. XI. q. III. Si autem. Unde et apostasia de qua loquimur super apostasiam maleficarum dicitur apostasia perfidiae quae et tanto gravior. quanto et cum inimico fidei rationis salutis per pactum expressum peragitur. Hoc enim habent facere maleficae et hoc inimicus ille exigit vel in toto vel in parte. Repertae sunt enim per nos inquisitores quae omnes fidei articulos abnegaverant. quasdam vero certos in numero semper tamen confessionem veram et sacramentalem habeant abnegare. Unde et Juliani Apostatae perfidia non videtur tanta fuisse licet in aliis adversus ecclesiam maiora exercuisset. de qua et. II. q. VII. non potest. Si quis vero incidentaliter quaereret. Quid si mente et corde fidem tenerent quorum scrutator solus Deus est. et non quaecumque angelica creatura ut supra patuit. facerent tamen reverentiam et oboedientiam diabolo per actus exteriores. Dicendum videtur quod cum apostasia perfidiae dupliciter potest fieri. per actus infidelitatis exteriores absque expresso pacto cum daemone inito. sicut qui in terris infidelium Mahumeticam vitam assumeret aut in terris Christianorum cum expresso pacto etc. Primi ubi mente retinent fidem. actu tamen exteriori negant. licet non sint apostatae nec haeretici tamen mortaliter peccant. Sic enim Salomon diis suarum uxorum reverentiam exhibuit. Nec enim aliquis excusatur si ex metu hoc faceret. quia secundum Augustinum. Sanctius est mori fame quam vesci idolaticis. aliqui habent Satius. XXXII. q. IIII. Satius. Maleficae autem quantumcumque fidem retinent corde et abnegant ore apostatae tamen iudicantur eo quod foedus cum morte et pactum cum inferno pepigerunt. Unde sanctus Thomas in. II. dis. IIII. ar. ultimo. Loquens de similibus operibus magicis. Et qui quocumque modo auxilium petunt a daemonibus dicit. In omnibus est apostasia a fide propter pactum initum cum daemone vel verbotenus si invocatio intersit vel facto aliquo etiam si sacrificia desint. non enim potest homo duobus dominis servire. Ad idem Albertus ubi supra dis. VIII. ubi quaeritur. Utrum magicis et mathematicis intendere sit peccatum et apostasia a fide. Ita respondit. In talibus est semper apostasia verbi vel operis. Si enim invocationes fiant tunc apertum pactum initur cum daemone et tunc est aperta apostasia verborum. Si autem non fit nisi opere simplici tunc est apostasia operis. Et quia in his omnibus semper est fidei contumelia quia expectatur a daemone quod expectandum est a Deo ideo semper apostasia iudicatur. Ecce quam clare duplicem apostasiam ponunt tertiam subintelligentes scilicet cordis quae si desit tamen maleficae verbis et operibus apostatrices iudicantur. Poenis ergo ut patebit et haereticorum et apostatarum subiacere debent. Est et tertia criminis enormitas prae cunctis aliis haeresibus in eis. Nam si iuxta Augustinum omnis infidelium vita peccatum est. XXVIII. q. I. §. II. et est glossa super illud Romanorum. XIIII. Omne quod non est ex fide peccatum est. Quid iudicandum est de tota vita id est de omnibus aliis operibus maleficarum quae tamen non ad complacentiam daemonum fiant sicut ieiunare. ecclesias frequentare. communicare et sic de aliis. In omnibus enim peccant mortaliter quod sic declaratur. Tanta est enim labes huius peccati quod facultatem resurgendi licet non ex toto amputat. eo quod peccatum non corrumpit totum bonum naturae et lumen naturale in eis remaneat. Tamen propter praestitum homagium nisi ab illo absolvantur. omnia eorum opera etiam de genere bonorum sunt potius de genere malorum quod in aliis infidelibus non cernitur. Nam secundum Tho. secunda secundae. q. X. An omnis actio infidelis sit peccatum dicit quod quamvis opera infidelium quae sunt de genere bonorum ut ieiunia elemosynae et huiusmodi non sint eis meritoria propter infidelitatem quae est gravissimum peccatorum. tamen quia peccatum non corrumpit totum bonum naturae sed remanet in eis lumen naturale. Ideo non omnis actus eorum est mortale peccatum. sed actus procedens ex ipsa infidelitate vel relatus ad ipsam etiam si sit de genere bonorum. puta Saracenus ieiunat ut servat legem. Mahumeti de ieiunio mandantem Judaeus celebrat suas festivitates et huiusmodi in his est mortale. Et sic intelligitur illud Augustini supra allegatum. Omnis infidelium vita peccatum est.
¶ Quod maleficae gravissimas merentur poenas ultra omnes flagitiosos mundi.
DEnique quod eorum flagitia cuncta aliorum peccata excedunt quantum ad demeritum poenae declaratur. Primo quo ad poenam haereticis infligendam. Secundo quo ad poenam apostatis in=