Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/57

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

peccandi ex se ipso susciperet quod et fecit ubi Deo aequalis esse voluit. quod est intelligendum non simpliciter et directe nec indirecte. sed solum secundum quid. et hoc declaratur propter auctoritatem Jesaiae. XIIII. In caelum ascendam et similis ero altissimo. non enim simpliciter et directe. quia sic habuisset intellectum ligatum et erroneum appetendo aliquid quod sibi erat impossibile. Cognovit enim se esse creaturam et a Deo creatum. et ideo aequalem fieri creatori cognovit hoc sibi esse impossibile. Nec etiam indirecte quia cum totum bonum angeli et creaturae est in hoc quod Deo subest. sicut tota claritas aeris est in hoc quod subicitur radiis solis. ideo hoc ab angelo non potuit appeti. quia appetiisset contra bonum naturae sed appetiit Dei aequalitatem non absolute sed secundum quid. hoc sic est. cum Deus habet per naturam suam duo. beatitudinem et bonitatem et aliud et quod ab ipso omnis creaturae beatitudo et bonitas transfunditur. videns angelus dignitatem naturae suae quae creaturis cunctis praeeminebat voluit et appetiit a se in omnia inferiora beatitudinem et bonitatem derivari. et hoc per sua naturalia ita quod ipse primo illa ex natura haberet et sic aliae creaturae ex nobilitate suae naturae acciperent. Et quia etiam illa appetiit a Deo et sub Deo volens esse dummodo ista haberet ideo nec etiam quantum ad modum habendi Deo aequiparari voluit. sed tantummodo secundum quid. Nota insuper quod quia suum desiderium attemptavit ut ad actum perduceret. ideo subito suum desiderium aliis exposuit. Et quia subito etiam fuit aliorum angelorum visio desiderii et consensus perversus sui desiderii. Ideo peccatum primi angeli aliorum peccata excessit et praecessit quantitate culpae et causalitate. non tamen duratione. ita quod illud. Apoca. XII. Draco de caelo cadens traxit tertiam partem stellarum. Et in figura Leviathan habetur. Ipse est rex super omnes filios superbiae et rex. secundum Philosophum. V. meta. dicitur principium inquantum movet per suam voluntatem et imperium sibi subiectos. Ideo et suum peccatum aliorum occasio peccandi fuit. ita quod ipse primus a nullo extrinseco temptatus alios extrinsece temptavit. Et quidem quod dictum est quod instantanea operatio in omnibus illis fuit exemplificatur hoc ex sensibilibus. Nam simul tempore sunt illuminatio aeris. visio coloris. et discretio rei visae. Haec ad longum posui ut considerando tam stupendam permissionem divinam super nobilissimas creaturas propter unum dumtaxat peccatum ambitionis quomodo non particulares permissiones super maleficorum opera propter maiora peccata quantum ad aliquas circumstantias admittet. Nam maleficorum peccata in variis circumstantiis peccatum angeli et primorum parentum excedunt ut iam in secunda quaestione patebit. Sed et hoc quod providentia Dei iuste permisit primum hominem temptari et peccare ex his quae dicta sunt de transgressoribus angelis satis patere potest. Sicut enim ad eundem finem homo et angelus creati fuerunt et in libertate arbitrii relicti. Ideo ut beatitudinis praemium non absque merito perciperent ideo sicut angelus a casu non fuit praeservatus ut potestas peccandi ex uno. et potestas gratiae confirmationis ex altero ad decorem universi patesceret. ita et circa hominem servari oportuit. Unde et. sanctus Tho. in. II. di. XXIII. arti. II. Illud ex quo Deus apparet laudabilis non debet penitus impediri. sed in peccatis etiam Deus apparet laudabilis cum per misericordiam parcit et per iustitiam punit. unde non debuit peccatum impedire. tantummodo breviter et recapitulando ad propositum redeamus dicamus. Quod iusta Dei providentia homo in his permissus est multis rationibus. Prima ut ostendatur Dei potentia qui solus invertibilis est omnis autem creatura mutabilis. Secunda autem ratio ut declaretur Dei sapientia quae ex malo scit elicere bonum. quod non potuit fieri nisi Deus creaturam peccare permisisset. Tertia ut manifestetur Dei clementia. in qua Christus per mortem suam hominem perditum liberavit. Quarta ut ostendatur Dei iustitia quae non solum reddit bonis praemia sed et malis supplicia. Quinta ut homo non sit peioris condicionis quam aliae creaturae quas omnes sic Deus administrat ut eas agere propriis motibus sinat. Unde et hominem proprio arbitrio relinquere debuit. Sexta est laus humana laus enim viri iusti quod potuit et non est transgressus. Septima est decor universi. quia sicut triplex malum culpae poenae et damni invenitur ita ex opposito triplex bonum. scilicet honestum bonum delectabile et utile. decoratur. Nam culpa decoratur honestas. per poenam delectabilitas. per damnum summa utilitas. Et per haec patet responsio ad argumenta.

Solutiones argumentorum.
NAm ad primum ubi dicitur asserere quod diabolo permittatur potestas nocendi hominibus sit haereticum. Oppositum potius patet. quia sicut asserere quod Deus non permittat hominem ex libertate arbitrii peccare quando vult est haereticum. ita asserere quod Deus peccatum dimittat inultum. hoc autem fit per potestatem nocendi hominibus in vindictam malorum et ad decorem universi. iuxta illud Augus. in li. soliloquiorum. Iussisti domine et ita est ut numquam dedecus culpae sit sine decore vindictae. Probatio denique argumenti non valet de sapiente provisore qui excludit defectum et malum quantum potest. quia aliud est de eo qui habet curam particularem et de provisore universali. Nam primus ex malo non potest elicere bonum sicut universalis provisor facit ut per praecedentia patuit. Ad secundum patuit quod tam potentia