Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/34

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

ad hoc ut infament creaturam Dei scilicet lunam ut Hieronymus et Chrysosto. dicunt. Secundo quia cum non possint operari nisi mediantibus naturalibus virtutibus ut supra dictum est. Ideo considerant corporum aptitudines ad effectus inducendos et quia cerebrum est humidissimum omnium partium corporis ut Aristo. dicit et naturales omnes. Ideo maxime subicitur operationi lunae quae ex sua proprietate habet movere humores. In cerebro autem perficiuntur vires animales. Et ideo daemones secundum certa augmenta lunae perturbant hominis phantasiam quando considerant cerebrum ad hoc dispositum. Ad aliud quod daemones advocati in certis constellationibus adveniunt faciunt propter duo. Primo ut homines in hunc errorem inducant quod credunt aliquod numen esse in stellis. Secundo quia considerant secundum aliquas constellationes materiam corporalem magis esse dispositam ad effectus pro quibus advocantur. Ad tertium quod sicut dicit Augus XXI. de civi. Dei. Per varia genera lapidum herbarum lignorum animalium carminum et instrumentorum musicorum daemones alliciuntur non ut animalia cibis sed ut spiritus signis inquantum scilicet haec eis exhibentur in signum divini honoris cuius ipsi sunt cupidi. Tamen quia saepe obicitur quod daemones possunt impediri per herbas et harmonias a vexatione hominum ut in argumento allegatur de Saul per harmoniam citharae. Unde nituntur defendere quod aliqui possent effectus maleficiales producere per certas herbas et occultas causas absque auxilio daemonum tantummodo ex influentia corporum caelestium quae plus possunt imprimere in huiusmodi res corporales ad effectus corporales quam in ipsos daemones ad producendum huiusmodi effectus maleficiales. Ideo latius cum sit respondendum est advertendum quod herbae vel harmoniae non possunt sua naturali virtute totaliter excludere vexationem qua diabolus possit hominem vexare si sibi permitteretur a Deo vel angelis bonis. possunt tamen illam vexationem mitigare et ita parva posset esse vexatio illa quod possent eam penitus excludere. sed hoc facerent non agendo in ipsum daemonem cum sit spiritus separatus in quem non potest naturaliter agere quodcumque corpus. sed agendo in ipsum vexatum a daemone. Omnis enim causa limitatae virtutis producere potest effectum intensiorem in materiam dispositam quam non dispositam. cui et consonat illud Philosophi II. de anima. Actus activorum sunt in patiente praedisposito. Daemon autem est agens limitatae virtutis. ergo vexationem intensiorem facere potest diabolus in homine disposito ad illam vexationem sive ad illud ad quod diabolus intendit adducere quam in homine dispositionis contrariae. Puta diabolus potest vexare intensius passione melancholica hominem dispositum ad illam quam hominem contrariae dispositionis. Certum est autem quod herbae et harmoniae multum possunt immutare dispositionem corporis. et ex consequenti motus sensualitatis. hoc patet de herbis cum quaedam inclinant ad laetitiam quaedam ad tristitiam. et sic de aliis. Hoc etiam patet de harmoniis per Philosophum. VIII. polit. ubi vult quod diversae harmoniae habent provocare diversas passiones in homine. Hoc etiam refert Boetius in musica sua. Et auctor de ortu scientiarum ubi loquens de utilitate musicae dicit. quod valet ad curandum vel alleviandum diversas infirmitates. Et ita patere potest quod ceteris paribus fit vexatio debilior. Non autem video quomodo herbae vel harmoniae possint in homine dispositionem aliquam causare propter quam homo nullo modo posset a daemone vexari si tamen permitteretur. quia diabolus movendo solum motu locali vapores et ipsos spiritus inordinato motu posset hominem multum vexare. Herbae autem vel harmoniae nullam dispositionem causare possent in homine sua naturali virtute per quam prohibetur daemon praedictam commotionem facere. Contingit tamen quandoque quod diabolo non permittitur hominem vexare nisi vexatione ita parva quod per aliquam fortem dispositionem ad contrarium tolleretur totaliter. et tunc aliquae herbae vel harmoniae possent corpus hominis ita ad contrarium disponere quod illa vexatio totaliter amoveretur. verbi gratia. Diabolus quandoque posset hominem vexare vexatione tristitiae ita debiliter quod per aliquas herbas vel harmonias quae haberent causare dilatationem et diffusionem spirituum qui sunt motus contrarii tristitiae totaliter amoveretur illa tristitia. Quod autem Augus. li. II. de doctri. Christia. condemnat ligaturas et quaedam alia de quibus ibi diffusius scribit hoc attribuens arti magicae. hoc est quantum ad illud quod non possunt ex sua naturali virtute. quod patet ex hoc quod dicit sic. Ad hoc genus pertinent omnes ligaturae atque remedia quae medicorum condemnat disciplina. In quo satis patet quod illa condemnat quantum ad usum respectu cuius non habent aliquam efficaciam ex sua naturali virtute. Quantum autem ad illud quod. I. Regum. c. XVI. habetur. Quod Saul qui vexabatur a daemone alleviabatur quando David citharam percutiebat coram eo et quod spiritus malus recedebat etc. Sciendum quod bene verum est quod per tactum citharae virtute naturali illius harmoniae alleviabatur