Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/32

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

oriri. et cum necesse habent oriri ex aliqua virtute alicui creaturae collatae. et illa etiam non potest esse bona secundum voluntatem. licet sit bona secundum naturam. et huiusmodi creaturae sint ipsi daemones: relinquitur quod eorum virtute huiusmodi fiant nisi fortassis adhuc obstat frivola aestimatio quod ex hominum malitia concurrente super maleficorum verba comminatoria et imagines repositas ad certum locum virtute quadam stellarum sequerentur. ut verbi gratia: quando maleficus diceret imaginem aliquam reponendo. faciam te caecam aut claudam et hoc eveniret. Tunc ideo eveniret quod talis a sua nativitate ex virtute stellarum sortiretur prae ceteris hominibus talem virtutem. quantumcumque alii talia verba proferrent et essent instructi per disciplinam ad proferendum. adhuc tamen efficaces in huiusmodi operibus esse non possent. Ad quae singula respondendo declarabitur. Primo quod ex malitia hominum huiusmodi effectus causari non possunt. Secundo quod nec ex vocibus quorumcumque hominum concurrente quacumque constellatione etiam ad quascumque imagines.


ET primo quod non ex malitia quantumcumque humana possint oriri huiusmodi maleficorum opera sic declaratur. Nam malitia hominis sive sit habitualis inquantum quis ex frequentatis actibus acquirit habitum inclinantem ad perpetrandum peccata non ex ignorantia nec infirmitate. unde censetur peccare ex malitia. Vel sit actualis malitia quae dicitur ipsa mali electio quae etiam ponitur peccatum in spiritum sanctum. numquam potest circa ipsum maleficum tantum efficere quod talia opera ut sunt immutationes elementorum et laesiones circa corpora indifferenter hominum et iumentorum absque assistentia alicuius altioris virtutis proveniant quod declaratur primo ex parte causae. secundo ex parte effectus maleficialis. Nam hoc quod non potest homo efficere absque malitia puta per sua naturalia imminuta: minus potest per ipsa naturalia iam diminuta. Patet cum iam sit virtus activa etiam diminuta. Sed homo per peccata qualitercumque per malitiam commissa diminuitur in bonis naturalibus. probatur auctoritate et ratione. Nam Dio. IIII. ca. de divi. no. dicit. Malum est defectus naturalis habitudinis. et loquitur de malo culpae. Unde et nemo noscens malum operatur illud: quod si operatur ex defectu operatur. Ratio sic. Sicut se habet bonum gratiae ad malum naturae ita se habet malum culpae ad bonum naturae. sed per gratiam diminuitur malum naturae ut fomes qui est inclinatio ad culpam. ergo per culpam a fortiori diminuitur bonum naturae. Nec obstatur si dicatur de fascinatione quae interdum procuratur ex invultuatione seu inspectione alicuius vetulae malitiosae puerum aspicientis unde puer immutatur et fascinatur. quia sicut supra tactum est: hoc tantummodo contingere potest circa pueros propter teneram complexionem. Hic autem loquimur de corporum quorumcumque hominum et iumentorum ac etiam elementorum ad grandines immutationes. Si quis velit latius intelligere: inspiciet Doctorem Sanctum in quaestionibus de malo. Utrum peccatum possit corrumpere totum bonum naturae. etc. Ex parte denique effectuum maleficialium declaratur. Nam ex effectibus devenitur in cognitionem causae. Unde sicut illi effectus quo ad nos qui fiunt praeter ordinem naturae creatae nobis notae per virtutem creaturae nobis ignotae. licet non sint proprie miracula sicut illa quae fiunt praeter ordinem totius naturae creatae qualia secundum potestatem operatur ille qui est supra omnem ordinem totius naturae creatae qui est Deus benedictus: secundum quam acceptionem dicitur. Tu es qui facis mirabilia magna solus. ita et maleficiales effectus dicuntur miraculosi inquantum fiunt ab aliqua causa nobis ignota et praeter ordinem naturae creatae nobis notae. Ex quibus elicitur quod virtus corporalis hominis ad huiusmodi opera causanda non se extendere potest quae semper hoc habet ut causa cum suo effectu naturali nota sit naturaliter absque admiratione. et quod effectus maleficiales possunt aliquo modo dici miracula inquantum notitiam humanam excedunt patet ex se ipsis cum naturaliter non fiunt. patet et per omnes doctores. praesertim Augustinum. in li. LXXXIII. q. ubi dicit. Quod magicis artibus fiunt miracula plerumque similia illis miraculis quae fiunt per servos Dei. Et iterum in eodem dicit. Magi faciunt miracula per privatos contractus. boni Christiani per publicam iustitiam. mali Christiani per signa publicae iustitiae quae omnia sic declarantur. Nam iustitia divina est in toto universo sicut lex publica in civitate. Virtus autem creaturae cuiuslibet in universo se habet ut virtus alicuius privatae personae in civitate. Ideo boni Christiani inquantum per divinam iustitiam miracula faciunt dicuntur facere miracula per publicam iustitiam. Magus autem quia operatur ex pacto inito cum daemone: dicitur operari per privatum contractum quia operatur per daemonem qui sua naturali virtute potest facere aliquid praeter ordinem naturae creatae nobis notae per virtutem creaturae nobis ignotae. et erit miraculum