dicit. c. II. a fortuitis nomen habere dicitur quasi deam quandam res humanas variis casibus et fortuitis illudentem. Unde et caecam appellant eo quod passim in quoslibet incurrens sine ullo examine meritorum et ad bonos et ad malos venit. haec Isidorus. Sed talem deam credere aut quod laesiones in corporibus et creaturis quae ex maleficorum operibus inferuntur non ab ipsis maleficis sed ab ipsa dea Fortunae provenirent: sicut est idolatria. ita et asserere maleficas ipsas ad hoc esse natas ut talia per eas in mundo exerceri possint. similiter a fide alienum existit immo et a communi philosophorum traditione. si cui placet inspiciat Doctorem Sanctum. li. III. summae fidei contra gentiles. q. LXXXVII. et sequentibus. et inveniet plura. licet hoc unicum propter eos qui fortassis copiam librorum non habent non videtur omittendum. quod quia in homine tria sunt ut ibi notatur quae a tribus caelestibus causis diriguntur. voluntatis actus. intellectus actus et corporis actus. quorum principium a Deo tantum et immediate. secundum ab angelo. et tertium a caelesti corpore dirigitur. Nam electiones et voluntates immediate a Deo in bonis operibus diriguntur. dicente scriptura proverb. XXI. Cor regis supple. quod maiori potentia videtur posse resistere eo minus alii non possunt: quia in manu domini et quocumque voluerit inclinabit illud. Et Apostolus. Deus est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Cognitio vero humana intellectiva a Deo mediantibus angelis ordinatur. Ea vero quae ad corporalia pertinent sive sint exteriora sive interiora in usum hominis venientia a Deo mediantibus angelis et caelestibus corporibus dispensantur. Dicit enim beatus Dionysius. IIII. de divi. no. quod corpora caelestia sunt causae eorum quae in hoc mundo fiunt: non tamen necessitatem inferentia. Et cum homo sit ordinatus secundum corpus sub corporibus caelestibus. secundum intellectum vero sub angelis. secundum voluntatem autem sub Deo potest contingere quod homo spreta inspiratione Dei ad bonum et illuminatione boni angeli ducatur affectione corporali ad ea ad quae influentia luminarium caeli inclinant ut et sic tam voluntas quam intellectus malitia et erroribus involvantur. Non est autem possibile huiusmodi erroribus quibus malefici irretiti sunt ex influentiis luminarium caeli involvi licet ad fundendum sanguinem vel furta aut latrocinia vel etiam incontinentias pessimas perpetrare possit quis ex illis inclinari sicut etiam ad alia quaedam naturalia. Etiam ut Guil. in de universo dicit. Quod per experientiam habetur si meretrix nititur plantare olivam non efficitur fructifera quae tamen per castam plantata fructifera efficitur. Et aliquis etiam medicus in sanando. et agricola in plantando. et miles in expugnando aliqua ex impressione caelestis corporis efficiunt quae alii etiam easdem artes habentes efficere non possunt. Tertia via sumitur ex reprobatione fatalium effectuum. Ubi notandum quod fatum esse aliquid uno modo Catholice asseritur. Alio modo asserere est omnino haereticum. Si enim fatum aestimetur esse secundum aestimationem quorundam gentilium et etiam quorundam mathematicorum qui putabant quod ex vi positionis siderum causaretur infallibiliter diversitas morum: ita quod talis efficeretur necessario maleficus vel virtuosus in moribus quia talem eum esse causaret vis quae in dispositione siderum sub qua talis vel conceptus vel natus esset comprehenderetur. Et istam vim vocaverunt nomine fati. Sed quia ista opinio non tantum est falsa immo haeretica et omnino detestanda propter inconvenientia quae necessario sequerentur ut supra tactum est circa reprobationem primi erroris. quia videlicet tolleretur ratio meriti et demeriti immo gratiae et gloriae et quod Deus malorum nostrorum auctor esset et plura alia. Ideo fatum sic omnino refutatur quia nihil est. secundum quam acceptionem etiam Grego. dicit in Homil. epiph. Absit a fidelium cordibus ut fatum aliquid esse dicant. et licet haec opinio videatur eadem esse cum prima quae est planetariorum. et hoc propter eadem inconvenientia quae utrobique cernuntur. tamen sunt diversae quantum inter se diversificantur vis siderum et influxus generalis septem planetarum. Si autem aestimetur fatum esse secundum quandam dispositionem sive ordinationem causarum secundarum ad producendum effectus divinitus provisos. Hoc modo fatum vere est aliquid eo quod providentia Dei per causas medias exequitur suos effectus. In illis videlicet quae secundis causis subduntur licet in aliis non ut est creatio: animarum glorificatio: et gratiae collatio. Licet etiam angeli ad gratiae infusionem cooperari possunt intellectum et voluntatis capacitatem illuminando et disponendo. et sic quaedam ordinatio effectuum una et eadem dicitur providentia et etiam fatum. Si enim consideratur ut est in Deo sic dicitur providentia. si autem secundum quod est in causis mediis ordinatis a Deo ad effectus aliquos producendos sic habet rationem fati. Et hoc modo Boetius loquens de fato. IIII. de consol. dicit. Fatum est rebus mobilibus inhaerens dispositio per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. Sed tamen sancti doctores hoc nomine uti recusaverunt propter eos qui illud ad vim positionis siderum retorquebant. Unde Augus. V.
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/30
Haec pagina emendata est