amplius pro posse infestant electis ad exercitium dantur. semper fini hominis insidiantur. Et licet mille nocendi habeant modos et artes. XVI. q. II. utpote qui conatur a principio ruinae suae unitatem ecclesiae rescindere. caritatem vulnerare. sanctorum operum dulcedinem invidiae felle inficere. et omnibus modis humanum genus evertere et perturbare. potestas tamen eius in lumbis et umbilico manet. Job paenultim. Quia videlicet per luxuriam carnis multum dominantur hominibus. sedes enim luxuriae in viris est in lumbis. quia inde deciditur semen sicut mulieribus ab umbilico. His praesuppositis ad intellectum quaestionis de incubis et succubis daemonibus dicendum. quod asserere per incubos et succubos daemones homines interdum procreari intantum est Catholicum quod eius oppositum est asserere nedum dictis sanctorum sed et traditioni sacrae scripturae contrarium quod sic deducitur. Nam Augustinus hanc quaestionem non quidem quo ad maleficos sed quantum ad ipsas operationes daemonum et ad fabulas poetarum in uno loco movet et sub dubio reliquit. Licet postea quantum ad processum sacrae scripturae determinat. Nam libro. III. de civi. Dei capitulo. V. dicit. Utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisis Aeneam parere in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio in scripturis oritur. qua quaeritur. Utrum praevaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerunt. Unde natis gigantibus id est nimium grandibus et fortibus viris tunc terra repleta est. Sed libro. V. ca. XV. quaestionem determinat in haec verba. Creberrima fama est multique se expertos vel ab eis qui experti erant de quorum fide dubitandum non est se audisse confirmant silvanos et faunos quos vulgus incubos vocat improbas extitisse mulieribus ac earum appetisse ac peregisse concubitum. Et quosdam daemones quos dusios Galli nuncupant assidue hanc immunditiam et temptare et efficere pluries talesque asseverant. ut hoc negare impudentiae videatur. Haec ille. Postea ibidem determinat secundam quaestionem videlicet quod illud Gen. Videntes filii Dei id est Seth filias hominum id est Cain. non de incubis solum intelligitur. Quod autem incubos esse non sit credibile. Ad illud ibidem est glossa quae sic dicit ut prius tactum est. Non est incredibile non ab hominibus sed ab angelis vel quibusdam daemonibus qui mulieribus sunt improbi eiusmodi homines. id est gigantes esse procreatos de quibus in littera dicitur. Gigantes autem erant super terram qui et post diluvium etc. ut supra. Ad idem est glossa Jesaiae. XIII. ubi propheta desertionem Babylonicae civitatis praedicit et monstra in ea habitanda. Ibi inquit habitabunt strutiones et pilosi ibi saltabunt. Daemones intellige ibi loco pilosi. Unde glossa dicit. Pilosi sunt silvestres homines. hispidi. qui incubones vel satyri certa genera daemonum. et Jesaiae. XXXIIII. super illo ubi prophetat desolationem terrae Idumaeorum qui persequebantur Judaeos. Erit inquit cubile draconum et pascua strutionum. et occurrent daemonia. Glossa interlinealis. id est monstra daemonum adinvicem. Et glossa beati Gregorii ibidem. Qui alio pilosi nomine figurantur. non hi quos Graeci panos Latini vero incubos vocant. Ad idem est beatus Isidorus. libro. VIII. capitulo ultimo sic dicens. Pilosi qui Graece paniti. Latine incubi appellantur. Unde et incubi dicuntur ab incubando hoc est stuprando. Saepe enim improbi existunt etiam mulieribus et earum peragunt concubitum quos daemones Galli dusios nuncupant. quia assidue hanc peragunt immunditiam. Quem autem vulgo incubonem vocant. hunc Romani faunum ficarium dicunt. Ad quem Horatius dixit. faune nympharum fugientium amator per meos fines et aprica rura lenis incedas. Insuper illud Apostoli. I. Corinth. XI. Mulier debet habere velamen super caput suum propter angelos. Multi Catholici exponunt quod sequitur propter angelos id est incubos. Ad idem est Beda in historiis Anglorum. Item Guil. in libro de universo. parte ulti. tracta. VI. multipliciter. Praeterea hoc determinat Sanctus Doctor prima parte. q. XV. Et in secundo scripto. distin. VIII. Et quolibet. VII. q. X. atque super Jesaiam. capitulis. XIII. et. XXXIIII. Unde talia negare dicit Thomas. imprudentiae est. Id enim quod multis videtur non potest omnino falsum esse. secundum Philosophum in de somno et vigilia in fine. et in. II. ethico. Sileo de historiis multis. et authenticis tam Catholicorum quam ethnicorum qui incubos esse palam asseverunt. Causa autem quare daemones se incubos faciunt vel succubos non delectationis est causa cum spiritus carnem et ossa non habeat. Sed haec est potissima ut per luxuriae vitium utriusque hominis naturam laedant corporis videlicet et animae ut sic ad omnia vitia homines proniores existant. Nec dubium quin et sub certis constellationibus semina vigorare sciunt sub quibus homines etiam concepti semper malitiis existunt depravati. Unde et enumeratis per altissimum multis luxuriae vitiis a quibus suum populum mundum esse vo=
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/22
Haec pagina emendata est