Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/68

Haec pagina emendata est

penituit & saluatus post solutionem factam per christum. incomparabiliter autem peccata maleficarum excedunt in grauitate. non contente de suis personalibus peccatis & perditionibus cum etiam innumeras alias post se continue trahunt. Ad tercium dicendum ex prehabitis quod hoc fuit per accidens in peccato ade quod maiorem lesionem intulit. Et hoc videlicet quod naturam integram inuenit & quod corruptam necessario non voluntarie transfundere habuit. vnde non sequitur quod suum peccatum simpliciter grauius ceteris fuit. Tum etiam quia hec idem etiam sequentia peccata fecissent si talem naturam inuenissent. sicut & secundum mortale peccatum non priuat gratiam eo quod illam non inuenit. priuaret autem si illam inueniret. Hec est solutio sancti. tho. in. ij. di. xxi. ar. ij. in solutione secundi argumenti quam solutionem si quis ad plenum vult intelligere habet considerare quod adam originalem iusticiam si perstitisset non transfudisset in posteros prout Ansel. opinabatur. quia etiam aliquis post eum peccare potuisset. videantur dicta docto. di. xx. An pueri mox nati fuissent in gratia confirmati. Item quolibet. ci. an ijdem qui nunc saluantur homines saluati fuissent si adam non peccasset.

¶ Sequitur modus predicandi contra quinque argumenta laicorum quibus probare videntur sparsim quod deus non permittat tantam potestatem diabolo & maleficis circa huiusmodi maleficia inferenda.
SIt denique predicator prouidus super certa argumenta laicorum vel etiam peritorum quorundam qui intantum maleficas esse negant quod licet malitiam & potentiam demonis ad inferendum ex suo desiderio huiusmodi mala concedant diuinam tamen permissionem sibi condescendentem negant. Nec volunt quod deus talia fieri permittat. & licet modum arguendi non habeant & in tenebris sicut ceci palpitant. iam vnum iam alterum medium tangendo. opus tamen est eorum assertiones ad quinque argumenta reducere. Ex quibus vtique omnes eorum cauillationes procedere possunt. Et primo quod deus non permittat diabolo sub tanta potestate seuire in homines.
UTrum ad maleficialem effectum a demone per maleficam procurandum semper habet concurrere diuina permissio. Et arguitur quinque argumentis quod deus non permittit. vnde etiam maleficium nihil est in mundo. Et primum sumitur ex parte dei. Secundum ex parte diaboli. Tercium ex parte malefice. Quartum ex parte morbi. Quintum ex parte predicatorum & iudicum qui talia contra eas predicant & iudicant qui vtique nunquam securi essent. Primo sic. Deus punire potest hominem propter peccata. & punit gladio fame & mortalitate. Item diuersis alijs infirmitatibus varijs & innumeris quibus humana conditio subiacet. vnde quia opus ei non est adiungere alias punitiones ideo non permittit. Secundo sic. Ex parte diaboli si vera essent que predicantur quod videlicet vim generatiuam impedire possunt. vt videlicet mulier non concipiat. vel si concipiat quod aborsum faciat. vel si non aborsum quod etiam post partum natos interficiunt. vtique sic perimere possent totum mundum. Et iterum posset dici quod opera diaboli essent fortiora operibus dei. scilicet sacramento matrimonij quod est opus dei. Tercio ex parte hominis. Nam videmus si maleficium debet esse aliquid in mundo tunc aliqui homines plus alijs maleficiuntur. De quo si queritur vtique dicitur hoc esse propter punitione peccatorum. sed hoc est falsum. ergo & illud quod maleficia sint in mundo. Falsitas autem probatur ex eo. quia tunc maiores peccatores amplius punirentur. hoc est falsum cum minus puniantur quam alij interdum iusti. quod etiam cernitur in pueris innocentibus qui asseruntur maleficiati. Quarto potest addi & aliud argumentum ex parte dei. hoc quod quis impedire posset & non impedit sed fieri permittit. vtique iudicatur ex sua voluntate processisse. Sed deus cum sit summe bonus non potest velle malum. ergo non potest permittere vt fiat malum quod ipse impedire potest. Item ex parte morbi defectus & infirmitates qui dicuntur maleficiales similes etiam sunt defectibus & infirmitatibus naturalibus. id est qui ex defectu nature procedunt. quod enim aliquis claudicat. excecatur vel rationem perdit vel etiam moritur ex defectu nature contingere possunt. vnde non possunt secure maleficis ascribi. Ultimo ex parte iudicum & predicatorum qui cum talia aduersus maleficas predicant & practicant vtique propter ingens odium a maleficis contra eos conceptum nunquam essent securi. Sed contra argumenta sumantur ex questione prima super tercium principale prime partis tractatus. & proponantur illa que sunt magis ad populum quomodo videlicet permittit mala fieri licet non velit malum fieri. permittit autem propter admirabilem perfectionem vniuersi que considerantur in hoc quod bona commendantur eminentius & magis placent & sunt laudabiliora dum comparantur malis. habentur ibi auctoritates. Item profunda dei diuine sapientie iusticie & bonitatis relucent. que alias essent occulta. Et breuiter pro decisione questionis possunt colligi ex his que ibi tanguntur varia documenta pro informatione populi. videlicet quod deus iuste duos casus permisit. scilicet angelorum & primorum parentum qui cum sint maiores omnibus alijs casibus. Non mirum si alij minores permittantur. Qualiter autem sunt maiores quo ad causalitatem non quo ad alias circumstantias secundum quas peccata maleficarum vt in. iij. q. tangitur. & malorum angelorum & primorum parentum peccata excedunt. & quare deus iuste permisit illos primos casus tangitur in. ij. q. ex quibus plurima colligere & dilatare potest ad suum placitum. Sed ad respondendum super argumenta. Nam ad primum cum dicitur. Deus sufficienter punit per naturales infirmitates. mortalitates. gladio & fame. Respondetur ex tribus.