Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/65

Haec pagina emendata est

Exemplum in paulo qui de se dicit. ij. ad. corint. xij. Ne magnitudo reuelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis mee angelus sathane &c. qui stimulus secundum Remigium fuit quedam infirmitas corporalis. He sunt cause sine culpa. Quarto vt eterna damnatio hic inchoetur. vt. scilicet aliqualiter ostendatur quid in inferno patietur. Exemplum in herode. Act. xij. & in Antiocho. ij. Macha. ix. Quinto vt homo purificetur. vel per expulsionem culpe cum. scilicet ex flagellis conteritur. Exemplum de maria sorore aaron Numeri. xij. a lepra infecta. & israelitis prostratis in deserto. secundum Hiero. xxiij. q. iiij. quid ergo. Vel ad satisfactionem pene. Exemplum in dauid qui post remissionem adulterij commissi quo ad culpam in penam fuit expulsus de regno. vt patet in. ij. Re. quod notat Grego. de pe. dis. i. si peccatum dauid. Posset etiam dici omnem penam quam patimur procedere ex culpa nostra saltim originali cum qua nascimur quia ipsa est causa omnium causalitatum. ar. di. v. ad eius. Sed & tercia pena que & damni loquendo de illa quo ad eternam damnationem quam in futuro sustinebunt. nemo ambigat quin super omnes damnatos in penis sensibilibus cruciabuntur. Sicut enim gratie visio in patria. ita mortali culpe pena in inferno succedit. Et sicut gradus beatitudinis in patria commensurantur iuxta gradus charitatis & gratie in vita. ita & mensura suppliciorum in inferno iuxta mensuram criminum in vita. Hoc est quod Deut. xxv. dicitur. Pro mensura peccati erit & plagarum modus. Et si hoc in alijs peccatis omnibus tamen in speciali maleficis hoc conuenit quod ad Hebre. x. tangitur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium dei conculcauit & sanguinem testamenti pollutum duxerit. in quo sanctificatus est. Hec sunt propria maleficarum fidem abnegantium & per diuinissimum sacramentum plurima maleficia vt iam in secunda parte patebit exercentium.

¶ Sextadecima. Declaratur in speciali veritas premissa comparando opera maleficarum ad alias superstitionis species.
PRemissa denique veritas quo ad enormitatem criminum in maleficijs probatur. per comparationem ad alia opera magorum & diuinatorum. Nam cum quatuordecim sint species circa opera superstitiosa ex triplici genere diuinationum. Quorum primum fit per manifestam demonum inuocationem. Secundum per tacitam solam considerationem dispositionis vel motus alicuius rei. vt siderum dierum. horarum & huiusmodi. Tercium per considerationem alicuius actus humani ad inquirendum aliquid occultum que sortium nomen habent. Et species primi generis diuinationis que fit per expressam demonum inuocationem. sint prestigium. diuinatio somniorum. Nigromancia. Diuinatio phitonica. Geomancia. Idromancia. Aeromancia. Piromancia et ariolorum cultus. Tho. secunda secunde. q. xcv. &. xxvi. q. iiij. igitur. &. q. v. nec mirum. Species denique secundi generis genealitici. auruspices. augures omen seruantibus chyromantia & spatulamantia. Species etiam tercij generis variantur secundum omnia illa que sortium nomen habent ad inquirendum aliquid occultum. scilicet per considerationem punctorum. festucarum. figurarum in plumbo liquefactarum. Et de his Thomas. vbi supra. &. xxvi. q. ij. &. q. iiij. per totum. Tamen hec omnia crimina maleficarum flagicia excedunt. quod de prestantioribus speciebus deducitur. Unde & de minoribus non difficultatur. Nam in prima specie vbi aliqui prestigiosis quibusdam apparitionibus sensus humanos decipiunt vt res corporalis aliter sentiatur per sensum visus aut tactus vt in precedentibus tactum est de modo prestringendi. Malefice his non contente circa membra generatiue potentie illa interdum prestigiosa apparitione auferendo licet non in rerum veritate. etiam ipsam generatiuam potentiam pluries auferunt. ne mulier concipere aut vir actum exercere valeat etiam remanente membro absque prestigiosa illusione post conceptum etiam aborsum procurant sepe procurant cum innumeris alijs malis in diuersis etiam formis bestiarum apparent vt in superioribus patuit. In secunda denique specie que & nigromancia dicitur. & fit per mortuorum apparitionem vel locutionem. cum vt dicitur tercio libro ethimo. Nigros grece mors dicitur latine. mancia vero diuinatio. faciunt autem talia per sanguinem hominis aut alicuius animalis. super quibusdam caracteribus. scientes demones sanguinem amare. id est eius effusionem & peccata. Unde fit vt vbi mortuos ab inferis se vocare putant ad respondendum ad interrogata. demones in eorum similitudinibus apparentes talia exercent. Et huiusmodi artis erat illa maga & phitonissa de qua. i. Reg. xxviij. que ad instantiam saulis samuelem suscitauit. Nec ex hoc putat quis talia esse licita quod scriptura commemorat animam iusti prophete ab inferis vocatam sauli euentum futuri belli etiam per mulierem phitonissam aperuisse. Quia vt Augus. dicit ad simplicianum. Non est absurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse. vt non dominante arte magica vel potentia. sed dispensatione occulta. que phitonissam & saulem latebat