Habito consilio desuper scultetus cum prefecto ciuitatis sepulcrum effodientes inuenerunt quasi dimidietatem lintheaminis per os & collum. vsque in ventrem immissam & consumptam. Quo viso motus scultetus gladium extraxit & caput amputando extra foueam proiecit. sicque subito pestis cessauit. Ex quibus vtique diuina permissione peccata illius vetule super innoxios propter dissimulationem presidentium punita fuerunt. Nam prehabita inquisitione repertum fuit ipsam longo tempore vite sue sortilegam & magam fuisse. Exemplum de punitione dauid in enumeratione populi per pestem. Tercio fit diuina permissione vt humane societatis vnio commendetur ex qua vnus homo debet pro alio sollicitus esse vt non peccet & ad detestationem peccati dum. scilicet pena vnius redundat in omnes. quasi omnes sint vnum corpus. Exemplum de peccato Achor. Josue. vij. Possumus adhuc addere duos modos prout puniuntur mali interdum per bonos interdum etiam per alios malos. Nam vt Gratianus dicit. xxiij. q. v. §. vlti. Aliquando deus punit malos per legitimam potestatem gerentes ex mandato suo. & hoc dupliciter. Interdum cum merito punientium sicut puniuit peccata chananeorum per populum suum. Interdum absque merito punientium sed etiam in ipsorum penam sicut tribum beniamin puniuit. et deleuit vsque ad paucos. Aliquando punit etiam per populos suos iussu seu permissione excitatos non tamen intendentes deo obsequi sed sue satisfacere cupiditati. & ideo cum sui damnatione sicut iam punit populum suum per thurcos. & sepius ante per alienigenas etiam in veteri lege. Sed nota. quod quacunque de causa quis puniatur si non sustinet patienter penas tunc sunt flagella non ad satisfactionem sed ad vindictam tantum id est punitionem. Iuxta illud Deutro. xxxij. Ignis. scilicet pena temporalis succensus est in furore meo id est in punitione. quia alias non est in deo furor. & ardebit vsque ad inferni nouissima id est vindicta hic incipiet & ardebit vsque ad extremam damnationem. vt exponit Augus. Et habetur de penis. di. iiij. §. auctoritas. Sed si patienter ferantur ipsa flagella & sint patientes in statu gratie habent locum satisfactionis vt dicit Tho. in. iiij. Etiam si quis puniretur a iudice propter maleficium commissum vel etiam malefica & hoc secundum plus & minus secundum deuotionem patientis & qualitatem criminis. Mors autem naturalis cum sit vltimum terribilium. non tamen est satisfactoria quia per naturam inoleuit in penam originalis peccati. Licet secundum Scotum etiam voluntarie & cum deuotione expectata & deo oblata in sua amaritudine possit fieri aliquo modo satisfactoria. Mors tamen violenta siue quis eam meruit siue non semper est satisfactoria si patienter sustineatur & in gratia. Et hec quidem quo ad penas propter aliorum peccata inflictas. Propter propria autem etiam deus flagellat in vita presenti & specialiter circa maleficia inferenda. Nam Thobie sexto. Super illos qui libidini deseruiunt diabolus accipit potestatem. quod etiam ex precedentibus patuit declarando maleficia circa membra & potentias generatiue potentie que deus amplius permittit maleficiari. Attamen ad predicandum populo notandum quod premissis punitionibus non obstantibus secundum quas deus pro culpis alienis siue proprijs punit hanc regulam iuris pro fundamento teneat & populo proponat que dicit Sine culpa nisi subsit causa non est aliquis puniendus. extra de regulis iuris. & hec regula locum habet in iudicio poli id est dei. & in iudicio fori id est in foro humano siue seculari siue ecclesiastico. Declara de iudicio poli. Nam cum deus duplici pena spirituali & temporali punit. In prima inuenitur quod nunquam sine culpa. In secunda inuenitur quod interdum bene sine culpa sed non sine causa. De prima spirituali pena que cum est triplex scilicet. subtractio gratie. vnde sequitur obduratio in prestitis. non fit sine culpa propria. Secunda pena damni id est priuationis glorie. hoc etiam nunquam infligitur sine culpa propria vt in adultis. vel contracta vt in paruulis in originali decedentibus. Tercia pena sensus. id est cruciatio ignis infernalis etiam patet. Unde quod dicitur Exo. xx. Ego dominus zelotes visitans peccata parentum in filios vsque in terciam & quartam generationem. intelligitur de imitatoribus paternorum scelerum vt exponit Gratianus. i. q. iiij. §. quibus. vbi etiam dat alias expositiones. De secunda autem pena temporali punit deus. Primo propter culpam alterius vt supra tactum est. triplici ratione. vel etiam sine culpa aliena & propria sed non sine causa. vel etiam ex culpa propria & non aliena. quod si vis scire causas propter quas deus punit & tamen absque culpa aliena & propria. videas quinque modos quos ponit magister in iiij. di. xv. c. ij. Et recipe tres primas causas. Reliquas duas accipe pro culpis proprijs. Nam dicit quinque de causis deus hominem flagellat in vita presenti siue penas infert. Primo vt deus glorificetur. Et hoc fit quando miraculose remouetur pena siue flagellum. Exemplum de ceco nato. Jo. ix. De lazaro resuscitato. Jo. xi. Secundo si primum desit immittitur tamen vt meritum cumuletur per exercitium patientie. Ac etiam vt virtus latens intus alijs manifestetur. Exempla in Job. i. & Thob. ij. Tercio vt virtus conseruetur per humiliationem flagellorum.
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/64
Haec pagina emendata est