Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/63

Haec pagina emendata est

ferendam. Nam heretici quadruplici pena puniuntur secundum Raymundum scilicet excommunicatione. depositione. rerum ablatione. & corporali morte. De quibus omnibus lector inueniet super primum. de senten. excom. Nouerit. & super secundum. xxiiij. q. i. Qui contra pacem. & tercium. dist. viij. quo iure. &. xxiij. q. vij. ca. i. & sequenti. super quartum. eodem titu. scilicet de hereticis. Excommunicamus primo & secundo. immo & grauissimas incurrunt penas. Credentes. receptatores. fautores & defensores. Nam vltra penam excommunicationis illis inflictam heretici cum fautoribus & defensoribus suis & receptatoribus & ipsorum filij vsque ad secundam generationem per lineam paternam. per lineam vero maternam vsque ad primum gradum ad nullum beneficium vel officium ecclesiasticum admittuntur vt eodem ti. quicunque. &. c. statutum. li. vi. Sed super terciam penam si heretici habent filios catholicos priuantur paterna hereditate in detestationem criminis. Et super quartam penam si post deprehensionem erroris continuo non velit reuerti et heresim abiurare subito debet comburi si laicus est. Falsarij enim pecunie statim morti traduntur quantomagis falsarij fidei. Si vero clericus post solennem degradationem relinquitur curie seculari occidendus. Si autem reuertantur ad fidem detrudi debent in perpetuum carcerem. de hereticis. Excommunicamus. primo & secundo. & hoc de rigore iuris. Mitius tamen agitur cum eis post abiurationem quam ad arbitrium episcopi & inquisitoris facere debent prout in tercia parte operis patebit vbi de varijs modis sententiandi tales tractatur. quis etiam dicatur deprehensus & conuictus seu etiam relapsus. His autem modis mulctare maleficas non videtur sufficere cum non sint simplices heretice. sed et apostate & vltra hoc quod in ipsa apostasia non hominibus propter metum aut carnis oblectamenta fidem abnegant. vt supra tactum est. Sed ipsis demonibus vltra abnegationem etiam homagium corpora & animas offerendo prestant. Ex quibus satis probabile videtur quod quantumcunque peniteant & ad fidem reuertantur non debent. sicut alij heretici carceribus perpetuis mancipari sed vltimo supplicio puniri. et hoc etiam propter damna temporalia hominibus & iumentis varijs modis illata leges imperant. vt patet. Codex de maleficis. loco nullus. loco nemo. &. loco culpa. Et est similis culpa prohibita. discere & docere. Et loquuntur leges super sortilegos. quantomagis super maleficos. vbi dicunt quod pena illorum est bonorum publicatio & decapitatio. Et si quis tali arte mulierem ad luxuriam prouocauerit vel econuerso bestijs exponitur. vt dicitur ibidem. loco multi. & de his in prima questione tactum est.

¶ Questione decimaquinta. Declaratur quod propter peccata maleficarum innoxij sepe maleficiantur licet etiam interdum propter peccata propria.
SEd & hoc quod diuina permissione plures innoxij damnificantur & puniuntur in premissis nocumentis propter aliena peccata maleficarum et non propter culpas proprias. Nec alicui hoc videatur inconueniens ostendit sanctus thomas secunda secunde. q. cviij. Hoc fieri iuste a deo. loquendo de penis presentis vite triplici ratione. Primo quidem quod vnus homo est res alterius. & sicut quis punitur in rebus ita et in penam alterius aliquis puniri potest. Nam filij secundum corpus sunt quedam res patris. & serui & animalia res dominorum. & sic filij puniuntur quandoque pro parentibus sicut filius natus ex adulterio dauid mortuus fuit quam citius. & animalia amalechitarum iussa sunt interfici. quamuis & in huiusmodi sit ratio mistica. vt habetur. i. q. iiij. §. paruulos. Secundo quia peccatum vnius deriuatur in alterum & hoc dupliciter. Per imitationem sicut filij imitantur peccata parentum & serui & subditi peccata dominorum vt audacius peccent vt fit in rebus male acquisitis in quibus filij succedunt. serui in latrocinijs et guerris iniustis. Unde sepius interficiuntur. & subditi prelatorum audacius peccant dum eos peccare cernunt etiam si eadem peccata non committunt vnde & iuste puniuntur. Deriuatur etiam peccatum vnius in alterum per modum meriti. vt subditorum in malum prelatum id est quod peccata subditorum merentur peccatorem prelatum secundum illud Job. Regnare facit hypocritam propter peccata populi. Deriuatur etiam peccatum & consequenter pena per aliquem consensum vel dissimulationem. Hoc est quando superiores peccata non redarguunt tunc sepissime boni cum malis puniuntur. vt dicit Augustinus in primo de ciui. dei. Exemplum vbi inter nos inquisitores vnus repperit quoddam oppidum mortalitate hominum quasi destitutum & vbi fama volabat quod quedam mulier sepulta lintheamen in quo sepulta erat successiue deglutiret & quod pestis cessare non posset nisi ex integro lintheamen deglutiendo ad ventrem consumpsisset.