idem quia si esset communicabile & non communicaretur vniuersum non esset perfectum. cuius perfectio in hoc consistit vt omnes bonitates creaturarum communicabiles in genere sint communicate. Nec valet argumentum quod deus cum sit summe potens & alias ad suam similitudinem homines et angelos creauit quod etiam hoc conferre potuerit quod creatura ex conditione sue nature haberet quod peccare non posset. Vel etiam quod faceret vt habitus ille gratie qui confirmationem in bono causat esset pars essentialis nature angeli vel hominis vt sic secundum naturalem suum principium & naturalem conditionem haberet confirmationem in bono. vt peccare non posset. Nam primum argumentum non concludit. quia licet deus sit summe potens sicut & summe bonus non tamen hoc conferre potest non ex imperfectione sue potentie. sed ex imperfectione creature. que imperfectio consideratur primo. quod hoc recipere non potest nec potuit homo vel angelus. Ratio quia cum sit creatura esse suum dependet a creatore. sicut causatum a causa sui esse & creare est aliquid ex nihilo facere ideo si sibi relinquitur deficit. conseruatur autem quandiu cause influentiam recipit. Exemplum si vis de candela que tandiu lucet quandiu habet ceram. Quo stante notum est quod deus creauit hominem. & reliquit eum in manu consilij sui. Ecci. xv. Et similiter angelum a principio creationis. Et hoc factum est per liberum arbitrium cuius sicut proprium est facere vel obmittere ita proprium est a sua causa recedere & non recedere. Et quia hoc est posse peccare: posse ex libertate arbitrij a deo recedere. ideo non potuit hoc homo vel angelus recipere. nec ei potuit a deo communicari vt ex natura haberet libertatem arbitrij & etiam ex natura haberet non posse peccare. alia imperfectio ex qua hoc non potuit homini vel angelo communicari est. quia implicat contradictionem que quia in se non sunt factibilia dicimus deus non potest illa facere. Sed potius dicendum quod creature non possunt ista recipere. vt videlicet aliquid sit viuum & mortuum simul & semel. Ita etiam implicat vt aliquis habeat liberum arbitrium ex quo possit cause sue inherere vel non inherere & quod possit non peccare quia si non potest peccare non potest cause sue non inherere cum peccatum sit spreto incommutabili bono rebus mutabilibus inherere. Spernere autem vel non spernere est ex libertate arbitrij. Secundum etiam argumentum non valet. quia si gratia confirmationis verteretur creature in naturam ita quod ex principijs essentialibus haberet non posse peccare. tunc non haberet ex aliquo dono accidentali & gratia non posse deficere & peccare sed haberet hoc per naturam & tunc esset deus quod est absurdum. Hanc solutionem tangit sanctus Tho. vbi supra in solutione vltimi argumenti. cum dicit quod quandocunque alicui nature conuenit aliquod accidens quod ex influentia superioris tantummodo inest. non potest inferior natura illud accidens per se habere nisi efficeretur nature superioris. sicut si aer illuminatur in actu per ignem non potest esse quod sit de natura sua lucidus in actu nisi fiat ignis. Dico ergo quod cum confirmatio insit creature rationali solum per gratiam que est quoddam spirituale lumen & similitudo increati luminis. non potest esse quod aliqua creatura ex natura sua confirmationem habeat vel gratiam nisi efficeretur diuine nature per esse dicamus eiusdem nature. quod est omnino impossibile. Concludamus quod non posse peccare per naturam deo tantummodo conuenit eo quod sicut ab esse deficere non potest cum dat omnibus esse ita nec a rectitudine bonitatis deficere cum hoc ei conueniat per conditionem sue nature. Omnibus autem alijs qui hoc habent vt peccare non possint confertur ex hoc quod confirmantur per gratiam in bono. ex qua filij dei efficiuntur & quodammodo diuine nature consortes.
¶ Declaratur questio super duas permissiones diuinas quas deus iuste permisit videlicet diabolum auctorem omnis mali peccare simul & primos parentes cadere ex quibus maleficorum opera iuste permittuntur. & est tredecima in ordine prime partis.
SEcunda questio simul & propositio quod deus iuste permisit quasdam creaturas angelicas quas aliter concedere non potuit nisi quod peccare possent etiam actu peccare. Et quasdam simili modo creatas per gratiam preseruare & hoc absque preuia temptatione. hominem vero iuste permisit & temptari & peccare. que omnia sic declarantur. Nam ad prouidentiam diuinam pertinet vt vnumquodque in sua natura relinquatur & in suis naturalibus operibus non omnino impediatur. quia vt Dionisius dicit. iiij. ca. de diuinis nominibus. Prouidentia non est corruptiua nature sed saluatiua. quo stante cum manifestum sit quod sicut bonum gentis diuinius quam bonum vnius. i. ethi. Ita & bonum vniuerso excedit bonum particulare cuiuscunque nature create in particulari. Ideo etiam attendere oportet quod si peccatum omnino impediretur per hoc multi gradus tollerentur perfectionis. tolleretur enim natura illa que potest peccare & non peccare. Quod si dicatur. tamen habuisset homo ex conditione nature vt prius tactum est. Respondetur. Si nullum peccatum fuisset subsecutum in actu sed statim confirmatio tunc semper lateret quid gratie deberetur in bonis erga deum & quid potestas peccandi potuisset & plura alia quibus ablatis vtique vniuersi multum detraheretur. Decuit etiam vt nullo suggerente ab extra peccaret. sed occasionem