Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/54

Haec pagina emendata est

quo ad imperfecta animalia. sed non possunt in instanti sicut deus facere: sed motu quodam licet subito sicut patet de maleficis. Exod. vij. super isto. Vocauit pharao sapientes dicit. Demones discurrunt per mundum & colligunt diuersa semina & eorum adaptatione possunt prorumpere diuersas species. Et glo. ibidem sic dicit. Dum per incantationem demonum malefici aliquid efficere conantur discurrunt per mundum & semina subito eorum de quibus hoc agitant afferunt. et sic ex illis permittente deo nouas species rerum producunt. Hec etiam superius tacta sunt. At vbi si difficultas suboriretur. An talia facta demonum essent opera miraculosa dicenda. Responsio patuit ex precedentibus. quod etiam demones aliqua vera miracula facere possunt ad que virtus nature particularis se extendere potest. Et licet talia sint vera non tamen ad veri cognitionem ab eo fiunt. secundum quem sensum opera antichristi possunt dici signa mendacia: quia ad seductionem hominum fiunt. Patet et solutio ad aliud argumentum de subiecto forme dicamus. Bestie forma que videtur non est in aere nec in ipsa re: vt patuit. sed in ipso sensu. prout ex sententia sancti Tho. vt superius declaratum est. Ad illud quod omne passiuum mouetur ab actiuo sibi proportionato conceditur. Et quando subinfertur: quod forma illa que videtur non potest esse obiectum originans actum seu eliciens eo quod a nulla re sumatur. Dicitur quod imo a re quia a specie sensibili in imaginatione reseruata quam educere potest et imaginationi seu etiam sensitiue potentie offerre potest vt supra dictum est. Ad vltimum dicendum. quod demon non immutat potentiam sensitiuam et imaginatiuam se ei obijciendo vt ostensum est: sed eam transmutando. non quidem alterando nisi quantum ad motum localem. quia non potest de se imprimere nouas species vt dictum est. immutat autem transmutando. id est localiter mouendo. et hoc iterum facit non substantiam organi diuidendo vt sic consequatur sensus doloris. sed mouendo spiritus & humores. Quod autem vlterius obijcitur. quod sequeretur quod secundum hoc demon non possit aliquid noui homini demonstrare secundum imaginatiuam visionem. Dicendum est quod nouum aliquid potest intelligi dupliciter. Uno modo totaliter nouum et secundum se et secundum sua principia. et secundum hoc demon non potest aliquid nouum homini secundum visionem imaginariam demonstrare. non enim potest facere quod cecus natus imaginetur colores vel quod surdus natus imaginetur sonos. Alio modo dicitur aliquid nouum secundum speciem totius. puta si dicamus esse nouum in imaginatione quod aliquis imaginetur montes aureos quos nunquam vidit quia tamen vidit & aurum & montem potest naturali motu imaginari fantasmata aurei montis. et hoc modo potest demon aliquid noui imaginationi offerre.

¶ Quid de lupis interdum homines et pueros ex cunabulis rapientes & comedentes sentiendum sit: an etiam prestigiosa arte per maleficas.
INcidentalis questio de lupis interdum homines & pueros e domibus rapientes & comedentes & cum magna astucia discurrentes ita vt neque aliqua arte aut potentia ledi aut capi valeant. Dicendum est quod hoc interdum habet naturalem causam. interdum vero prestigiosam artem dum per maleficas contingunt. De primo Albertus in de animalibus dicit quod ex quinque causis prouenire potest. Aliquando propter famis augmentum. sicut & cerui aliquando et alie bestie hominibus appropinquant. Aliquando propter ferocitatem virium et hoc in regionibus frigidis. et etiam quando habent catulos. Sed quia de his nihil ad propositum: dicimus. quod demonum illusione fiunt. quando deus propter peccata punit aliquem populum. Iuxta illud Leuit. xxvi. Si non feceritis mandata mea mittam in vos bestias agri que consumant vos et pecora vestra. et Deutro. xxxij. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore &c. Per quem autem modum. An sint veri lupi vel demones in formis sic apparentibus? dicitur quod sunt veri lupi sed obsidentur a demonibus vel agitantur duplici modo. Uno modo absque maleficorum operatione sicut quadragintaduobus pueris contigit a duobus vrsis de silua exeuntibus quos iugulauerunt propter irrisionem factam heliseo prophete dicendo: ascende calue &c. Et de leone qui prophetam dei iussum non implentem occidit. iij. Reg. xiij. Et historia de episcopo vienensi: qui letanias minores instituerat ante ascensionem domini eo quod lupi ciuitates intrantes homines vorauerunt publice. Alio modo etiam maleficorum illusione. Sicut Guil. vbi supra narrat de quodam viro qui se conuerti putabat in lupum certis temporibus quibus in antris latitabat. Illuc enim certo tempore iuit et sibi interim cum fixus maneret videbatur quod lupus ipse factus circumiret pueros deuorando. et cum illud realiter solum demon quendam lupum possidens faceret putabat falso se somnians circumire: et sic tam diu dementatus fuit quousque inuentus est iacere in silua raptus. Delectatur in his demon vt paganorum errorem qui homines et vetulas in bestias mutari credebant: inducat. Unde discernitur quod ex singulari dei permissione & demonum opere talia eueniunt: et non ex naturali aliquo defectu. quando nulla arte aut potentia ledi aut capi possunt. sicut etiam Vinc. in spe. histo. li. vi. c. xl. narrat. In gallia inquit ante christi incarnationem et ante bellum punicum: lupus vigilie vagina gladium abstulit.