demon in lactuce specie aut in ipsa lactuca erat. vel etiam contigit. Anthonio in massa auri quam in deserto repperit. vel etiam quando hominem verum tegit et facit vt brutum animal videatur prout iam dicetur. Quarto modo vt quando turbat organum visus vt videatur res nubilosa que est clara vel econuerso vt vetula appareat iuuencula. Nam et post fletum apparet aliter lumen quam ante. Quinto modo vt in imaginatiuam potentiam operando & transmutationem specierum sensibilium per commotionem humorum vt supra tactum est faciendo vt tunc quasi recentes et noue apparitiones in ipsis potentijs sensitiuis causentur. Et sic tribus vltimis modis demon illudere potest prestigiosa arte sensus hominis. et etiam secundo modo. Unde nulla difficultas quin membrum virile occultare prestigiosa arte velit. Euidens indicium siue experimentum quod nobis in officio inquisitionis existentibus reuelatum fuit infra ponetur vbi de his et alijs factis plura recitantur in secunda parte tractatus.
¶ Quomodo maleficium a defectu naturali potest discerni.
INcidentalis questio cum certis alijs difficultatibus. Quod si queritur. Petro ablatum est membrum ignorat autem an per maleficium seu alias diuina permissione per demonis potentiam sit ablatum sunt ne modi cognoscendi et discernendi inter ista? Responderi potest quod sic. Primo quod tales quibus accidunt vt plurimum sunt adulteri seu alias fornicarij. Unde dum amasijs non ad nutum seruiunt seu eas relinquere volunt alijs adherendo tunc in vindictam talia procurant. aut alias potentiam illius membri amputant. Secundo cognoscitur per hoc quod non est durabile. Nam si non sit ex maleficio tunc non est durabile sed quandoque redibit. Sed hic iterum suboritur dubitatio an hoc sit ex natura maleficij quod non sit durabile. Respondetur quod potest esse perpetuum et durare vsque ad mortem. sicut etiam de impedimento maleficiali in matrimonio. Iudicant canoniste & theologi. quod reperitur temporale & perpetuum. Nam dicit Goffre. in summa. Maleficium non potest solui semper per illum qui fecit. vel quia est mortuus vel quia nescit delere ipsum vel quia maleficium est perditum. Unde a simili dicere possumus quod maleficium petro illatum erit perpetuum. vel quia illa malefica que fecit non potest eum sanare. Sunt enim malefice in triplici genere. Nam quedam sanant & ledunt. Quedam ledunt sed sanari nequeunt. Quedam tantummodo sanare videntur. id est lesiones ammouere vt inferius patebit. Sic enim nobis contigit. Nam due malefice mutuo rixantes dum vna alteri improperaret: vna dixit. Non sum tam pessima sicut tu quia quos ledo sanare scio. Vel etiam durabit vbi ante eius sanationem malefica discederet vel locum mutando vel ab hac vita discedendo. Nam et sanctus Tho. dicit. Maleficium quodlibet ita potest esse perpetuum quod non potest habere humanum remedium. quia & si habet remedium: non est tamen hoc homini notum vel licitum. licet deus possit prestare remedium per sanctum angelum demonem licet non maleficam cogendo. Verumtamen summum remedium contra maleficium est penitentie sacramentum. extra de frigid. Nam et infirmitas corporalis sepe prouenit ex peccato. extra de peni. cum infirmitas. qualiter etiam maleficia sint auferenda patebit in tercia parte tractatus et in secunda parte. capitulo. vi. tres alie differentie tanguntur.
Solutiones argumentorum.
PAtet ad primum. quod nulli dubium quin sicut deo permittente occidere possunt homines. ita et membrum illud seu alia auferre possunt vere et realiter. Sed tunc demones non operantur per maleficas. de quibus iam mentio habetur. Et per hec etiam ad secundum patet solutio. Sed ad illud quod quia deus amplius permittit vim generatiuam maleficiare propter &c. ergo etiam permittitur vt illud membrum vere et realiter auferatur. non valet vt semper hoc fiat. quia non esset per modum maleficij hoc fieri. nec etiam malefice hoc affectant dum talia operantur quod non habeant potestatem restituendi membrum quando volunt & sciunt. Ex quo patet quod non vere: sed prestigiosa arte aufertur. Ad tercium de conuersione vxoris loth dicimus vera fuit et non prestigiosa arte. nunc autem loquimur de arte prestigiosa. Ad quartum quod demones possunt inducere aliquas formas substantiales. ergo etiam auferre. Dicitur quantum ad magos pharaonis quod fecerunt veros serpentes: et possunt demones circa aliquas imperfectas creaturas adminiculo alicuius alterius agentis aliquos effectus producere que non possunt circa homines de quibus deo magis est cura. Iuxta illud. Nunquid deo cura est de bobus. Possunt tamen semper vt dictum est deo permittente hominibus etiam nocere vere et realiter. aut etiam prestigiosa arte. et per hec etiam patet solutio ad vltimum argumentum.
¶ Questio. x. An malefice operantur circa homines in bestiales formas prestigiosa arte illos transmutando?
QUarto ipsa veritas declaratur. vbi etiam homines transformant in bestias. quod qualiter fiat arguitur quod non sit possibile hoc fieri. xxvi. q. v. Epi. ex concilio acquirensi. Quisquis credit posse