apparens persuaderet. Ideo dicendum est quod etiam inuisibiliter instigat hominem ad peccandum. quod quidem fit dupliciter. per modum persuasionis et per modum dispositionis. Per modum persuasionis sicut cum proponitur aliquid virtuti cognitiue vt bonum. et hoc potest fieri tripliciter. quia vel proponitur quantum ad intellectum vel quantum ad sensum interiorem. vel quantum ad sensum exteriorem. Quantum ad intellectum quidem. quia intellectus humanus potest adiuuari ab angelico intellectu bono vel aliquid cognoscendum per modum illuminationis cuiusdam vt Dio. dicit. Ratio quia sicut intelligere secundum philosophum est quoddam pati. Ideo potest imprimere in intellectum aliquam speciem: vnde actus intelligendi elicitur. Et si dicatur quod etiam diabolus hoc facere posset sua virtute naturali que non est diminuta. vt patet ex precedentibus. Dicendum quod non potest per modum illuminationis sed per modum persuasionis. Ratio. quia intellectus hominis est istius conditionis: quod quanto magis illuminatur tanto magis cognoscit verum: et quanto magis cognoscit verum tanto magis potest sibi cauere a deceptione. Et quia hanc deceptionem diabolus finaliter intendit. ideo quecunque eius persuasio non potest dici illuminatio licet possit dici reuelatio inquantum per impressionem quandam in vires sensitiuas interiores aut exteriores vbi visibiliter persuaderet aliquid imprimeret. vnde intellectualis cognitio persuaderetur ad aliquem actum exercendum quod qualiter fieri potest videlicet vt in vires interiores aliquid imprimere possit. Aduertendum est quod quia corporalis natura nata est naturaliter moueri localiter a spirituali. Patet hoc in corporibus nostris que ab animis mouentur similiter in corporibus celestibus. Non est autem apta nata formari ab ea immediate. et loquimur precipue de formis a foris manendo non ab informando vnde oportet quod concurrat aliquod corporale agens. vt probatur in. vij. meth. Materia corporalis naturaliter obedit bono vel malo angelo ad motum localem quo stante quia demones sic per motum localem semina colligere possunt & coniungere seu adhibere aliquibus effectibus mirabiliter faciendis vt de magis pharaonis contigit vbi produxerunt serpentes & vera animalia vbi debita actiua debitis passiuis coniungebant. Ideo quecunque ex motu locali materie corporali accidere possunt nihil prohibet per demones fieri nisi diuinitus impediantur. Quo iterum stante si volumus intelligere quomodo potest fantasiam hominis & interiores potentias sensitiuas incitare ad apparitiones & impetuosos actus per motum localem. Notandum quod sicut philosophus in libro de somno et vigilia. assignat causam apparitionis somniorum per motum localem ex eo quod cum animal dormit descendente plurimo sanguine ad principium sensitiuum simul descendunt motus siue impressiones relicte ex sensibilium motionibus preteritis et que conseruate fuerunt in spiritibus siue virtutibus sensibilibus interioribus que sunt fantasia seu imaginatio que idem sunt secundum sanctum tho. vt patebit. Est enim fantasia seu imaginatio quasi thesaurus quidam formarum per sensum acceptarum. Unde contingit quod ita mouent principium apprehensiuum. id est potentiam conseruatoriam specierum quod apparent in fantasijs ita recenter ac si tunc principium sensitiuum a rebus ipsis exterioribus recenter immutaretur. Verum est quod non omnes hec intelligunt: sed si quis se occupare vellet considerare haberet numerum & officium sensuum interiorum. qui secundum Auicen. in li. de anima licet dicat esse quinque. scilicet sensum communem: fantasiam: imaginatiuam: estimatiuam: memoriam. Tamen secundum beatum Tho. in prima parte. q. lxxix. dicit esse quattuor tantum eo quod potentiam imaginatiuam & fantasiam ponit vnam: timetur prolixitas ideo obmittitur declaratio. eo quod etiam quia in plerisque locis de his pertractatur. tantummodo hoc quod dictum est fantasiam esse thesaurum formarum & alicui videretur memoratiuam esse huiusmodi: distingue. quod fantasia est thesaurus seu conseruatorium formarum per sensum acceptarum. memoria autem thesaurus intentionum que per sensum non accipiuntur. Ouis enim videns lupum fugit non propter indecentiam coloris aut figure que sunt forme recepte a sensibus exterioribus & reposite in fantasia: sed fugit quia inimicus nature et hoc habet per quandam intentionem & apprehensionem ex estimatiua que apprehendit vt nociuum & canem vt amicum. sed conseruatorium illarum intentionum est memoria. quia recipere & retinere in corporalibus reducuntur ad diuersa principia. nam humida bene recipiunt & male retinent. econtrario autem est de siccis. Ad propositum hoc quod contingit in dormientibus de apparitionibus somniorum ex spirituum. id est specierum in conseruatorijs repositarum & hoc ex naturali motu locali propter commotionem sanguinis et humorum ad principia illa. id est ad virtutes sensitiuas interiores. et dicimus motu locali intrinseco in capite et in cellulis capitis. Hoc etiam potest accidere ex consimili motu locali per demones procreato. et non tantum in dormientibus sed & vigilantibus in quibus demones possunt admouere et commouere interiores spiritus et humores vt species conseruate in conseruatorijs educantur de thesauris ad principia sensitiua. id est ad virtutes illas imaginatiuam & fantasticam vt res aliquas habeat talis imaginare. et talis dicetur interior tentatio et non mirum quod demon hoc possit sua naturali virtute cum quilibet homo per se vigilans et vsum rationis habens per voluntariam commotionem specierum conseruatarum educere potest de suis thesauris scilicet conseruatorijs huiusmodi species vt res aliquas ad suum placitum imaginetur. quo
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/43
Haec pagina emendata est