Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/41

Haec pagina emendata est

Et sicut peccatum eue non induxisset nobis mortem anime & corporis nisi subsecuta fuisset culpa in adam ad quam induxit eua et non diabolus. ideo amarior morte. Iterum amarior morte. quia hec naturalis & interimit tantum corpus sed peccatum a muliere inchoatum occidit animam priuando gratiam et corpus similiter in penam peccati. Iterum amarior morte quia mors corporalis est inimicus manifestus et terribilis. sed mulier inimicus blandus et occultus. Et ideo amarior et periculosior laqueus iam non dicitur venatorum sed demonum. quia iam capiuntur homines non solum per carnalia desideria eas videndo audiendo cum earum facies sit ventus vrens et vox serpentis sybulus. Iuxta Bernardum. Verum etiam innumeros maleficiendo homines et iumenta. Sagena dicitur cor eius id est inscrutabilis malicia que in cordibus earum regnat. Et manus sunt vincula ad detinendum vbi manum ad maleficiendum creaturam apponunt tunc diabolo cooperante hoc efficiunt quod pretendunt. Concludamus. Omnia per carnalem concupiscentiam. que quia in eis est insatiabilis prouerb. penul. Tria sunt insatiabilia &c. et quartum quod nunquam dicit sufficit scilicet os vulue. Unde et cum demonibus causa explende libidinis se agitant. Plura hic deduci possent sed intelligentibus satis apparet non mirum quod plures reperiuntur infecti heresi maleficorum mulieres quam viri. Unde et consequenter heresis dicenda est non maleficorum sed maleficarum vt a potiori fiat denominatio. Et benedictus altissimus qui virilem speciem a tanto flagitio vsque in presens sic preseruat in quo vtique cum pro nobis nasci et pati voluit: ideo et ipsum priuilegiauit.

¶ Cuiusmodi mulieres amplius inueniuntur superstitiose et malefice.

QUo ad secundum cuiusmodi mulieres pre ceteris inueniuntur superstitiose et maleficijs infecte. Dicendum vt ex precedenti questione patuit. quod quia tria generalia vicia. scilicet infidelitas. ambitio. et luxuria precipue in malis mulieribus regnare videntur. Ideo ille pre ceteris maleficijs intendunt que pre ceteris illis vicijs dedite sunt. Iterum quia inter illa tria vltimum amplius predominatur. ideo quia insatiabile &c. ideo et ille inter ambitiosas amplius infecte sunt que pro explendis suis prauis concupiscentijs amplius inardescunt vt sunt adultere fornicarie et magnatorum concubine. et hoc ex septemplici maleficio vt in bulla tangitur: venereum actum et conceptus in vtero varijs inficiendo maleficijs. Primo mentes hominum ad inordinatum amorem &c. immutando. Secundo vim generatiuam impediendo. Tercio membra illi actui accomoda auferendo. Quarto homines prestigiosa arte in bestiales formas mutando. Quinto vim generatiuam quo ad femellas destruendo. Sexto aborsum procurando. Septimo infantes demonibus offerendo absque alijs animalibus et terre frugibus quibus varia nocumenta inferunt. de quibus in sequentibus tractabitur. sed ad presens de nocumentis hominum demus rationes. Et primo conclusio super eos quos maleficiunt ad amorem vel odium inordinatum et post eadem materia pro maiori intelligentia sub difficultate est discutienda. conclusio autem hec est. Nam sanctus Tho. in. iiij. di. xxxiiij. de impedimento maleficiali pertractans sicut ostendit quare permittitur diabolo a deo maior potestas maleficij super actus venereos hominis quam super alios: rationes assignando. Ita dicere a simili oportet quod he mulieres amplius infestantur que his actibus amplius deseruiunt. Dicit enim quod quia corruptio peccati prima per quam homo factus est seruus diaboli in nos per actum generantem deuenit. Ideo maleficij potestas permittitur diabolo a deo in hoc actu magis quam in alijs sicut etiam in serpentibus magis ostenditur virtus maleficiorum vt dicitur quam in alijs animalibus. quia per serpentem diabolus tanquam per suum instrumentum mulierem tentauit. Unde etiam vt postea subdit. licet matrimonium sit opus dei tanquam ab eo institutum. adhuc per opera diaboli interdum destruitur. Non quidem per violentiam quia censeretur sic fortior deo. Sed ex diuina permissione procurando impedimentum actus coniugalis vel temporale vel perpetuum. ex quibus hoc quod experientia docet: dicamus quod propter huiusmodi spurcitias explendas tam erga se quam et seculi potentes cuiuscunque etiam status & conditionis innumera maleficia pertractant eorum animos ad amorem hereum vel philocaptionem adeo immutando vt nulla confusione aut persuasione ab eis desistere valeant. Ex quibus etiam et exterminium fidei seu periculum intolerabile quotidie imminet quod eorum animos immutare taliter sciunt quod eis nullum nocumentum siue per se siue ab alijs fieri permittant sicque quotidie crescunt. Et vtinam experientia nos minime edocuisset: immo et odia talia etiam in sacramento