aliquantulum afflictio saulis inquantum illa armonia aliqualiter dulcorabat appetitum eius per auditum: per quam dulcorationem reddebatur minus aptus ad illam vexationem. Sed quod spiritus malus recederet quando dauid cytharisabat hoc erat propter vim crucis quod satis expresse dicitur in glo. vbi sic dicitur. Erat dauid in canticis musicis eruditus diuersorum sonorum rationabilis moderatusque concentus. Unitatem essentie significat que varijs modis quotidie resonat. Dauid malignum spiritum in cythara compescuit: non quia tanta esset vis in cythara sed in signo crucis qui in ligno crucis et cordarum extensione id est venarum gerebatur que iam tunc demones effugebat.
¶ Sequitur quo ad ipsas maleficas demonibus se subijcientibus. Et est sexta quo ad questionem & secundum membrum.
PRo tercia et annexa difficultate quo ad ipsas maleficas demonibus se subijcientibus plura super modum aggrediendi huiusmodi spurcitias possunt difficultari. Primo ex parte demonis et corporis ab eo assumpti ex quo elemento sit illud formatum. Secundo ex parte actus. an semper cum infusione seminis ab altero recepto. Tercio ex parte temporis et loci an potius in vno tempore quam in altero exerceat. Quarto an visibiliter quo ad circumstantes se agitat. Ex parte mulierum an tantummodo ille que ex huiusmodi spurcicijs procreantur a demonibus frequentantur. Secundo an ille que ab obstetricibus tempore partus demonibus offeruntur. Tercio an remissior sit in talibus ipsa venerea delectatio: Ad que omnia ad presens cum non sit respondendum eo quod tantummodo generalitati studemus. & in secunda parte operis illa singula per eorum opera explanantur vt patebit in quarto capitulo vbi de singulis modis fiet mentio. ideo ad secundum principale tendamus. Et primo cur in tam fragili sexu hoc genus perfidie inuenitur amplius quam in viris. Et erit questio prima generalis quo ad conditiones generales mulierum. Secunda specialis cuiusmodi mulieres amplius inueniuntur superstitiose & malefice. Tercia singularis quo ad ipsas obstetrices que omnes alias in malicia excedunt.
QUo ad primum. cur in sexu tam fragili mulierum maior multitudo maleficarum reperitur quam inter viros. et quidem in contrarium argumenta deducere non expedit: cum ipsa experientia preter verborum et fide dignorum testimonia talia facit credibilia. Dicamus sexum non despiciendo in quo deus semper magna fecit fortia vt confundet. quod diuerse a diuersis super hec assignantur rationes. Semper tamen in principali concordantes. vnde et pro mulierum auisamento ipsa materia bene est predicabilis affectantque audire vt experientia sepe docuit dummodo discrete proponatur. Nam aliqui doctores hanc rationem tradunt. Dicunt enim tria esse in rerum natura. lingua. ecclesiasticus et femina. que medium in bonitate aut malicia tenere nesciunt. sed vbi limites sue conditionis excedunt. ibi quendam apicem et supremum gradum in bonitate aut malicia vendicant. In bonitate quidem quando a bono reguntur spiritu vnde & optima sunt In malitia vero quando a malo spiritu reguntur vnde et pessima efficiuntur. De lingua enim patet cum eius ministerio plurima regna fidei christiane sunt subiugata vnde et apostolis christi in igneis linguis spiritussanctus visus est. Patet et in alijs sapientibus predicatoribus quotidie lingua canum vulnera & vlcera languentis lazari lingentes. Iuxta illud. Lingua canum tuorum ex inimicis animas eripientes. Unde et dux et pater predicatorum ordinis in figura cattuli latrantis et accensam faculam in ore gestantis premonstratus est vt suo latratu vsque in presens habeat lupos hereticos arcere a gregibus ouium christi. Patet et ex quotidiana experientia quod vnius viri prudentis lingua interdum infinitorum hominum strages prepeditur. propter que non immerito in eius commendationem Salomon prouerb. decimo. plura cecinit. In labijs sapientis inuenitur sapientia. Et iterum. Argentum electum lingua iusti: cor impiorum pro nihilo. Iterum Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. Cuius causa ibidem. xvi. subditur. quia hominis est preparare animum et dei gubernare linguam. De mala vero lingua inuenies Ecci. xxviij. lingua tercia multos commouit et dispersit illos a gente in gentem. ciuitates munitas destruxit. et domus magnatorum effodit. Et dicitur lingua tercia eorum qui inter duas partes contrarias incaute vel maculose loquuntur. De secundo scilicet ecclesiasticis intellige clericos et religiosos in vtroque sexu. Criso. super illud. Eiecit vendentes et ementes de templo. Sicut