Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/30

Haec pagina emendata est

et vocibus & figurationibus. sed cum corpora celestia sint virtuosiora quam corpora inferiora. Ideo multomagis actionibus corporum celestium. Et iterum amplius malefici subijciuntur vt eorum opera ex influentijs illorum corporum & non ex assistentia spirituum malorum proueniant. Fortificatur argumentum ex. i. Regum. c. xvi. vbi saul qui vexabatur a demone alleuiabatur quando dauid cytharam percutiebat coram eo & quod recedebat spiritus malus. Sed contra. Impossibile est effectum sine causa sua producere. sed opera maleficorum sunt talia quod non possunt nisi opere demonum fieri. patet ex descriptione operum maleficorum. ex Isido. libro. viij. ethimol. Malefici dicuntur ob magnitudinem facinorum. Hi enim elementa concutiunt. mentes hominum turbant & absque vllo veneni haustu sola vi carminum animas interimunt &c. Huiusmodi autem effectus non possunt ex influentijs corporum celestium mediante homine causari. Preterea philosophus in ethi. Difficile inquirit quid sit principium operationis in anima. Et ostendit quod oportet esse aliquod extrinsecum. Omne enim quod incipit de nouo habet aliquam causam. Incipit enim homo operari quia vult. Incipit autem velle. quia preconciliatur. si autem preconciliatur propter aliquod consilium precedens. aut ergo est procedere in infinitum. aut oportet ponere aliquod principium extrinsecum quod primo mouet hominem ad conciliandum nisi forte aliquis dicat quod hoc est a fortuna ex quo sequeretur omnes actus humanos esse fortuitos. quod est absurdum. Principium ergo in bonis ad bona dicit esse deum qui non est causa peccati. In malis autem cum homo incipit agere velle & conciliari ad peccandum oportet quod huius etiam sit aliqua causa extrinseca. & non potest esse alia nisi diabolus presertim in maleficis vt supra patuit quia corpus celeste non potest ad tales actus influere. ergo patet veritas. Preterea cuius potestati subiacet motiuum. eius potestati subiacet & motus qui a motiuo causatur. Motiuum autem voluntatis est aliquid apprehensum per sensum vel intellectum quorum vtrunque subiacet potestati diaboli. Dicit enim Augustinus in libro. lxxxiij. q. Serpit hoc malum. scilicet quod est a diabolo per omnes aditus sensuales. dat se esse figuris accomodat se coloribus adheret sonis. latet in ira & in fallacia sermonis. odoribus se subijcit infundit saporibus. & quibusdam nebulis implet omnes meatus intelligentie. ergo videtur quod in potestate diaboli est mouere voluntatem que est directe causa peccati. Preterea omne quod se habet ad vtrumlibet indiget aliquo determinante ad hoc quod exeat in actum sed liberum arbitrium hominis ad vtrumlibet se habet. scilicet ad bonum & malum. ergo ad hoc quod exeat in actum peccati indiget quod ab aliquo determinetur ad malum. Maxime autem hoc videtur fieri a diabolo presertim in operibus maleficorum cum eius voluntas est determinata ad malum. ergo videtur quod mala voluntas diaboli est causa male voluntatis precipue in maleficis. & potest fortificari ratio per hoc quod sicut bonus angelus se habet ad bonum. ita malus angelus ad malum. Sed ille reducit homines ad bonum. ergo iste ad malum. est enim dicit Dyonisius lex diuinitatis immobiliter stabilita vt yma a summis perficiantur.
Responsio. quia questio quo ad originem maleficorum operum fundatur. super influentiam luminarium celestium ostenditur per reprobationem trium errorum qui hoc asserere conantur. scilicet planetariorum genetaliacorum. & fatalium ordinem ponentium hoc non esse possibile quo ad primum. Nam si queritur an ex impressione luminarium celestium causetur in hominibus vicium maleficorum tunc ad diuersitatem morum attendendo & veritatem fidei saluando oportet sub distinctione disserere videlicet quod mores hominum a sideribus causari potest intelligi dupliciter. Aut necessario & sufficienter. Aut dispositiue & contingenter. Si dicatur primo modo tunc non solum est falsum immo hereticum. eo quod christiane religioni adeo repugnat quod etiam veritas fidei in tali errore saluari non potest. Ratio. Dum enim ponit omnia a sideribus necessario euenire. iam tollit meritum & per consequens demeritum. Tollit & gratiam & per consequens gloriam. Tum quia honestas morum per hunc errorem preiudicium patitur dum culpa peccantis in sydera refunditur licentia maleficiendi sine reprehensione conceditur. & homo ad orandum & colendum sydera incuruatur. Si autem dicatur mores hominum a dispositionibus syderum variari dispositiue & contingenter sic potest habere veritatem quia nec rationi nec fidei repugnat. Planum enim est quod dispositio corporis varia multum facit ad variationem affectionum & morum anime. vt plurimum enim anima complexiones corporis imitatur. vt dicitur in sex principijs. Unde & colerici sunt iracundi & sanguinei sunt benigni & melancolici sunt inuidi. flegmatici pigri. hoc autem non est necessario. anima enim dominatur suo corpori & maxime quando est adiuta per gratiam. Multos enim videmus colericos mansuetos