Unde hic habent ordinem inter se quem tunc in inferno non habebunt. Vel etiam dici potest quod etiam iam omnis ordo in eis cessat quo ad ipsam beatitudinem consequendam cum a tali ordine irrecuperabiliter ceciderunt. Et dici potest quod etiam in inferno erit inter eos ordo potestatis & penarum afflictionis inquantum aliqui ad affligendum animas deputabuntur & non alij. Sed hic ordo magis erit a deo quam ab ipsis sicut etiam & eorum tormenta. Ad tercium cum dicitur quod superiores demones. quia magis peccauerunt & magis puniuntur etiam his actibus immundis amplius deberent insistere. Respondetur. quia culpa ordinatur per penam & non per nature actum seu operationem. ideo non insistunt illis immunditijs propter nobilitatem nature non propter eorum culpam aut penam. Et licet omnes sint spiritus impuri & ad nocendum cupidi tamen vnus amplius altero inquantum potiora naturalia sunt obtenebrata. Ad quartum dicitur quod est concordia inter demones non amicitie sed nequitie ex qua homines odiunt & dei iusticie repugnant quantum possunt. Talis enim concordia inter impios reperitur vt eis se adiungant & subijciant ad propriam nequitiam exequendam quos potiores viribus vident. Ad quintum licet carceralis mancipatio omnibus equaliter deputetur iam in aere & post in inferno. non tamen ex hoc naturalia in eis sunt equaliter ad equales penas & officia equalia ordinata. immo quanto sunt nobiliores in natura et potiores in officio. tanto etiam grauiori subiecti tormento. Unde Sapien. vi. Potentes potenter tormenta patientur.
¶ Est ergo questio super influentias corporum celestium in qua tres alij errores reprobantur. & est quinta in ordine.
¶ Sed pro ampliori premissorum declaratione etiam obuiandum quibuscunque pretensis obiectionibus. Queritur de maleficorum operibus quo ad quintuplicem causam. quatuor ex illis reprobando ex quibus influere non possunt. quintam vero concludendo. scilicet virtutem intellectiuam ex qua fluere habent que & licet bona sit secundum naturam. est tamen mala secundum voluntatem. quatuor autem cause reprobantur contra illos qui aut maleficas aut eorum opera esse negant. & sunt corporum celestium influentie. illorum corporum & orbium motores mouentia. hominum excrescens malitia. & imaginum ac caracterum & verborum efficacia.
AN possit quoquo modo catholice censeri quod origo & multiplicatio maleficorum operum processerit ex influentijs corporum celestium seu ex superabundanti malicia hominum & non ex spurcitijs incuborum & succuborum demonum. & videtur quod ex propria malicia. Nam Augustinus in li. lxxxiij. q. dicit quod ad hominis voluntatem causa deprauationis eius redit siue aliquo siue nullo suadente deprauata sit. Sed maleficus deprauatur per peccatum. ergo causa illius non est diabolus sed voluntas humana. Ad idem dicit de libero arbitrio quod quilibet est causa sue malicie. quod etiam probatur ratione. Peccatum hominis ex libero arbitrio procedit. sed diabolus non potest liberum arbitrium mouere. hoc enim libertati repugnaret. ergo diabolus non potest esse causa. nec illius cuiuscunque alterius peccati. Preterea in li. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur. Non omnes cogitationes nostre male a diabolo excitantur sed aliquotiens ex nostri arbitrij motu emergunt. Demum quod ex influentijs corporum celestium possint oriri & non a demonibus probatur. Sicut omnis multitudo reducitur ad vnum. ita omne multiforme reducitur in aliquod vniforme principium. Sed actus humani sunt varij & multiformes tam ad vicia quam ad virtutes. ergo videtur quod reducantur in aliqua principia vniformiter mota & mouentia. Sed talia non possunt assignari nisi ex motibus celestium qui sunt vniformes. ergo illa corpora sunt talium actionum cause. Preterea. si celestia corpora non essent humanorum actuum ad virtutes & vicia cause. astrologi non adeo frequenter vera predicerent de bellorum euentibus & alijs humanis actibus. sunt ergo aliquo modo causa. Preterea corpora celestia mouentur a substantijs spiritualibus secundum theologos & philosophos omnes. Sed illi spiritus sunt superiores animis nostris sicut & corpora celestia corporibus nostris. ergo ambo insimul habent imprimere in animam & corpus hominis ad causandam quoscunque actus humanos. Preterea corpora celestia possunt imprimere in ipsos demones ad causandum certa maleficia. ergo a fortiori in ipsos homines. Assumptum probatur ex tribus. Nam certi homines qui lunatici dicuntur infestantur a demonibus plus vno tempore quam alio quod non facerent sed potius omni tempore molestarent nisi in certis lunationibus etiam ipsis demones inquietarentur ad inferendum huiusmodi. probatur etiam ex nigromanticis qui certas constellationes obseruant ad inuocandum demones quod non facerent nisi scirent illos demones corporibus celestibus esse subiectos. Probatur etiam ex illo quod demones secundum augus. in. x. de ci. dei. quibusdam corporibus inferioribus arcessuntur. scilicet herbis. lapidibus. animantibus. & sonis quibusdam certis
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/29
Haec pagina emendata est