luit & quibus infideles irretiti erant. ait Leuitici. xviij. Ne polluamini in omnibus his quibus contaminate sunt gentes quas ego eijciam ante conspectum vestrum e quibus polluta est terra cuius scelera ego visitabo. Dicit glo. super verbo gentes. Demones inquit qui propter multitudinem dicuntur gentes vniuersi qui cum omni peccato gaudent. precipue tamen fornicatione & idolatria. quia in his & corpus & anima maculatur & totus homo qui terra dicitur. Omne enim peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est. qui autem fornicatur in corpus suum peccat. Si cui libet intueri historias de incubis & succubis inspiciat. vt supra Bedam in historijs angelorum. & Guilhelmum. Thomam denique brabantinum in libro qui de apibus intitulatur. ¶ Ad argumenta. Ad primum de naturali propagatione instituta a deo inter marem & feminam dicitur. Quod sicut dei permissione sacramentum matrimonij potest opere diaboli viciari per maleficia vt supra patuit. Ita a simili & a fortiori in quolibet alio actu venereo inter marem & feminam. Sed si queritur. Quare potius in actu & super actum venereum diabolo permittitur maleficia exercere quam super alios humanos actus. Dicitur quod multiplex causa assignatur a doctoribus de quibus inferius sub illa parte vbi de permissione diuina discutitur. Ad presens sufficit causa que prius tacta est scilicet quod potestas demonis est in lumbis hominum. Quia inter omnia certamina duriora sunt prelia certaminis vbi continua pugna & raro victoria. Nec valet vbi dicitur. quod tunc opus diaboli esset fortius opere dei cum actus matrimoniales a deo institutos posset viciari. quia non viciat per violentiam. immo cum nihil valeat inficere nisi a deo permissus. Ideo magis per hoc eius impotentia concluditur. ¶ Ad secundum. verum est quod procreare hominem est actus viui corporis. Sed cum dicitur quod demones non possunt dare vitam. quia illa fluit formaliter ab anima. Iterum verum est sed quia materialiter discinditur a semine & demon incubus illud immittere potest deo permittente per coitum & non tanquam ab eo descissum sed per semen alicuius hominis ad hoc acceptum vt dicit sanctus doctor in prima parte. q. li. ar. iij. vtpote quod idem demon qui est succubus ad virum fiat incubus ad mulierem sicut etiam aliarum rerum semina assumunt ad aliquarum rerum generationem. vt Augus. dicit. iij. de trini. Unde si queritur cuius filius sic natus existit. Patet quod non est filius demonis sed illius hominis cuius est semen acceptum. Sed cum instatur. quod nihil est superfluum in operibus angelorum sicut & nature. conceditur. Sed cum infertur quod demon potest inuisibiliter semen & recipere & infundere. verum est. hoc autem potius operatur visibiliter vt succubus & incubus vt sic per talem spurcitiam inficiat corpus et animam & in vtroque homine mulieris scilicet & viri vt in corpore. quasi tactum est. Preterea plura possent demones inuisibiliter que tamen non permittuntur etiam si vellent exercere. permittuntur autem visibiliter vel in exercitium bonorum vel correctionem malorum. Posset denique contingere quod loco demonis succubi alter semen reciperet ab eo. et incubum loco alterius demonis se faceret & hoc triplici ex causa. Puta quia demon deputatus mulieri reciperet semen ab altero demone deputato viro. vt sic vnusquisque circa sibi a principe demoniorum commissum habeat maleficium exercere cum vnicuique proprius deputetur angelus etiam a malis vel propter feditatem actus quam demon vnus facere abhorreret. cum vt in sequenti questione patebit certi demones ex nobilitate nature certos actus & spurcitias facere abhorrerent. vel quod inuisibiliter loco viri seminis. suum semen id est quod incubus recipit inuisibiliter se interponendo mulieri intromittat. quam interpositionem facere non est contra eius naturam. aut virtutem cum etiam in corpore assumpto inuisibiliter & incontrectabiliter se interponere potest sicut supra de illo iuuene qui ydolum desponsauerat patuit. ¶ Ad tercium. Hoc quod dicitur quod virtus angeli est infinita respectu superiorum. hoc est quia eius virtus comprehendi non potest ab inferioribus quin semper superexcedit eam. ita quod non limitatur ad vnum effectum tantum. Et hoc ideo. quia suprema in entibus habent virtutes maxime vniuersales. Unde propter hoc quod est infinita superius non potest dici quod possit indifferenter in omnem effectum illum ad producendum. quia sic etiam diceretur infinita inferius sicut superius. Demum quia inter agens & patiens debet esse proportio. & nulla potest esse proportio inter substantiam pure spiritualem & corporalem. ideo nec ipsi demones possent in aliquem effectum nisi mediante aliquo alio principio actiuo. Inde est quod seminibus rerum vtuntur ad effectus producendos. iuxta Augus. iiij. de trini. Unde hoc argumentum redundat in precedens nec per illud fortificatur nisi quis vellet declarationem eius habere. quare intelligentie
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/25
Haec pagina emendata est