amplius pro posse infestant electis ad exercitium dantur. semper fini hominis insidiantur. Et licet mille nocendi habeant modos & artes. xvi. q. ij. vtpote qui conatur a principio ruine sue vnitatem ecclesie rescindere. charitatem vulnerare. sanctorum operum dulcedinem inuidie felle inficere. & omnibus modis humanum genus euertere & perturbare. potestas tamen eius in lumbis & vmbelico manet. Job penultim. Quia videlicet per luxuriam carnis multum dominantur hominibus. sedes enim luxurie in viris est in lumbis. quia inde deciditur semen sicut mulieribus ab vmbelico. His presuppositis ad intellectum questionis de incubis & succubis demonibus dicendum. quod asserere per incubos & succubos demones homines interdum procreari intantum est catholicum quod eius oppositum est asserere nedum dictis sanctorum sed & traditioni sacre scripture contrarium quod sic deducitur. Nam Augustinus hanc questionem non quidem quo ad maleficos sed quantum ad ipsas operationes demonum & ad fabulas poetarum in vno loco mouet & sub dubio reliquit. Licet postea quantum ad processum sacre scripture determinat. Nam libro. iij. de ciui. dei capitulo. v. dicit. Utrum potuerit venus ex concubitu anchisis eneam parere in medio relinquamus. Nam pene talis questio in scripturis oritur. qua queritur. Utrum preuaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerunt. Unde natis gigantibus id est nimium grandibus & fortibus viris tunc terra repleta est. Sed libro. v. ca. xv. questionem determinat in hec verba. Creberrima fama est multique se expertos vel ab eis qui experti erant de quorum fide dubitandum non est se audisse confirmant siluanos & faunos quos vulgus incubos vocat improbas extitisse mulieribus ac earum appetisse ac peregisse concubitum. Et quosdam demones quos dusios galli nuncupant assidue hanc immunditiam & temptare & efficere pluries talesque asseuerant. vt hoc negare impudentie videatur. Hec ille. Postea ibidem determinat secundam questionem videlicet quod illud Gen. Videntes filij dei id est seth filias hominum id est Cayn. non de incubis solum intelligitur. Quod autem incubos esse non sit credibile. Ad illud ibidem est glosa que sic dicit vt prius tactum est. Non est incredibile non ab hominibus sed ab angelis vel quibusdam demonibus qui mulieribus sunt improbi eiusmodi homines. id est gigantes esse procreatos de quibus in littera dicitur. Gigantes autem erant super terram qui & post diluuium &c. vt supra. Ad idem est glosa Esaie. xiij. vbi propheta desertionem babilonice ciuitatis predicit & monstra in ea habitanda. Ibi inquit habitabunt strutiones & pilosi ibi saltabunt. Demones intellige ibi loco pilosi. Unde glosa dicit. Pilosi sunt siluestres homines. hispidi. qui incubones vel satiri certa genera demonum. et Esaie. xxxiiij. super illo vbi prophetat desolationem terre idumeorum qui persequebantur iudeos. Erit inquit cubile draconum & pascua strutionum. & occurrent demonia. Glosa interlinealis. id est monstra demonum adinuicem. Et glosa beati Gregorij ibidem. Qui alio pilosi nomine figurantur. non hi quos greci panos latini vero incubos vocant. Ad idem est beatus Isidorus. libro. viij. capitulo vltimo sic dicens. Pilosi qui grece paniti. latine incubi appellantur. Unde & incubi dicuntur ab incubando hoc est stuprando. Sepe enim improbi existunt etiam mulieribus & earum peragunt concubitum quos demones galli dusios nuncupant. quia assidue hanc peragunt immunditiam. Quem autem vulgo incubonem vocant. hunc romani faunum ficarium dicunt. Ad quem Oratius dixit. faune nympharum fugientium amator per meos fines & aprica rura lenis incedas. Insuper illud apostoli. i. Corinth. xi. Mulier debet habere velamen super caput suum propter angelos. Multi catholici exponunt quod sequitur propter angelos id est incubos. Ad idem est Beda in historijs angelorum. Item Guil. in libro de vniuerso. parte vlti. tracta. vi. multipliciter. Preterea hoc determinat sanctus doctor prima parte. q. xv. Et in secundo scripto. distin. viij. Et quolibet. vij. q. x. atque super Esaiam. capitulis. xiij. &. xxxiiij. Unde talia negare dicit Thomas. imprudentie est. Id enim quod multis videtur non potest omnino falsum esse. secundum philosophum in de somno & vigilia in fine. & in. ij. ethico. Sileo de historijs multis. & auctenticis tam catholicorum quam ethnicorum qui incubos esse palam asseuerunt. Causa autem quare demones se incubos faciunt vel succubos non delectationis est causa cum spiritus carnem & ossa non habeat. Sed hec est potissima vt per luxurie vicium vtriusque hominis naturam ledant corporis videlicet & anime vt sic ad omnia vicia homines proniores existant. Nec dubium quin & sub certis constellationibus semina vigorare sciunt sub quibus homines etiam concepti semper malicijs existunt deprauati. Unde et enumeratis per altissimum multis luxurie vicijs a quibus suum populum mundum esse vo=
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/24
Haec pagina emendata est