in alium fieret per motum localem. sed demones non possunt corpora mouere localiter. probatur. Anima est substantia spiritualis sicut & demon. sed anima non potest localiter mouere corpus nisi a se viuificatum. Unde si aliquod membrum mortificetur redditur immobile ergo & demones aliquod corpus mouere localiter. nisi ab eis viuificatum non possunt. Dictum est autem & quasi per se notum quod demones non viuificant aliquod corpus. ergo nec semen poterunt mouere localiter de loco ad locum. Preterea. omnis actio est per contactum vt dicitur primo de generatione. Non videtur autem quod possit esse aliquis contactus demonis ad corpora cum nihil habeat cum eis commune. Cum ergo semen immittere & mouere localiter sit quoddam agere videtur quod demones illa facere non possint. Preterea demones non possunt mouere corpora magis propinquiora eis in ordine nature. vt sunt celestia. ergo nec alia magis distantia. Antecedens probatur. Quia cum mouens & motum sint simul. secundo physicorum. Sequeretur quod demones mouentes corpora celestia essent in celo. quod neque secundum nos neque secundum platonicos habet veritatem. Sed contra. Augustinus. iij. de trinitate. Demones colligunt semina que adhibent ad corporales effectus. hoc autem sine motu locali fieri non potest. ergo demones possunt semina recepta ab aliquibus in alios transfundere. Item glosa strabi super istud Exo. vij. Vocauit pharao sapientes &c. Dicit quod demones discurrunt per mundum & colligunt diuersa semina. & ex eorum adaptione possunt prorumpere diuerse species. Videatur etiam glosa ibidem super illa verba. Vocauit pharao. Item Genes. vi. super illud. Videntes filij dei filias hominum &c. glosa duo dicit. Primo quod per filios dei filij seth intelliguntur. & per filias hominum filie cayn. Secundo dicit quod non est incredibile non ab hominibus sed a quibusdam demonibus qui mulieribus sunt improbi huiusmodi homines id est gigantes esse procreatos. de quibus in littera dicitur. Gigantes autem erant super terram. Quia & post diluuium corpora non solum virorum sed etiam mulierum incredibilis pulcritudinis extiterunt.
¶ Responsio. Quia de potestate ac operibus diaboli circa maleficiales effectus plura oportet causa breuitatis obmittere. ideo pio lectori tanquam per se nota relinquuntur. vel ad minus si noscere velit in scriptis docto. super. ij. sen. distin. v. singula ad vnguem elucidata inueniet. Conspiciet enim quod cuncta opera sua per intellectum & voluntatem demones exequuntur. Item quod hec data naturalia non sunt immutata. Sed iuxta Dionisium. iiij. ca. de di. nomi. manserunt integra & splendidissima quamuis eis vti ad bonum virtutis non valeant inueniet etiam quantum ad intellectum quod triplici acumine scientie vigent. scilicet. subtilitate nature. experientia temporum & reuelatione supernorum spirituum. inueniet etiam in quibus & qualiter condiciones & naturales hominum impressiones ex influentijs corporum celestium predominantes agnoscunt vnde & eliciunt aliquos magis esse dispositos ad maleficia exequenda quam alios quos etiam pre ceteris ad huiusmodi exequenda magis infestant. Quantum vero ad eius voluntatem reperiet ipsam immobiliter malo inherere semper peccare peccatis. superbie inuidie & summe displicentie. quod deus pro sua gloria eo vtitur contra suam voluntatem. Cognoscet qualiter ex his duobus scilicet intellectu & voluntate mira operatur ita quod non est potestas in terra que eis potest comparari. Job. xli. Non est super terram potestas. que ei valeat comparari qui factus est vt neminem timet. vbi glo. Et licet neminem timet meritis tamen sanctorum subiacet. inueniet etiam qualiter cognoscit cogitationes cordium nostrorum qualiter etiam possit transmutare corpora adminiculo alterius agentis substantialiter & accidentaliter qualiter etiam possit mouere corpora localiter immutare etiam sensus exteriores & interiores ad aliquid cogitandum qualiter etiam possit immutare hominis intellectum & voluntatem licet indirecte que omnia licet ad presentem nostram deseruirent speculationem volumus tamen ex illis solummodo eorum proprietates concludere. vt ad questionis discussionem procedatur. ¶ Sunt autem proprietates a theologis assignate quod sunt spiritus impuri. licet non immundi ex natura quia in eis secundum Dionisium inest furor irrationalis. amens concupiscentia. fantasia proterua intellige quo ad peccata eorum spiritualia. scilicet superbiam. inuidiam. & iram. Unde sunt humani generis inimici. mente rationales absque tamen discursu intelligentes. in nequicia subtiles nocendi cupidi semper in fraude noui. immutant sensus. inquinant affectus. vigilantes turbant. dormientes per somnia inquietant. morbos inferunt. tempestates concitant. in lucis angelos se transformant. semper infernum secum portant. erga maleficos diuinum cultum sibi vsurpant. magice artes per eos fiunt. super bonos dominari appetunt &
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/23
Haec pagina emendata est