illis actibus & solummodo consideratione astrorum a diabolo succensus est. Hec vbi supra. De tempore autem quo malefici leguntur cum demonibus ad maleficia inferenda conuenisse tactum est supra. & habetur Exodi. septimo. quo ad magos pharaonis qui in plagis super egyptum demonum assistentia sicut moyses ministerio bonorum angelorum signa plurima perpetrarunt. Unde concluditur veritas catholica videlicet quod ad effectum maleficialem licet non ad effectum noxialem semper habet maleficus cum demone concurrere. Et per hec patet responsio ad argumenta. Nam ad primum non negatur quin effectus noxiales qui visibiliter cernuntur super homines iumenta terre fruges. & qui etiam ex influentijs corporum celestium sepe proueniunt etiam a demonibus deo permittente inferuntur. Dicit enim Augustinus. iij. de ciui. Demonibus subsunt ignis & aer quantum eis a deo permittitur. patet & per glosam super illud Immissiones per angelos malos que dicit. Deus punit per malos angelos. Ex quibus etiam patet responsio ad secundum de Job & ex his que prius tacta sunt de initio artis magice. Et ad tercium de saluia putrefacta & in puteum proiecta dicitur. Quod licet sequatur effectus noxialis absque auxilio demonis. licet non absque influentia corporis celestis. Loquimur autem de effectu maleficiali vnde non est simile. Ad quartum dicitur verum esse quod demones vtuntur maleficis tantummodo propter eorum perditionem. Et cum infertur quod non essent puniendi. quia concurrunt tanquam instrumenta que mouentur ad nutum non proprium sed principalis agentis. Respondetur quod sunt instrumenta animata & libere agentia. & licet post expressum pactum initum cum demonibus non iam sint sue libertatis. quia vt ex earum fassionibus accepimus. & loquor de mulierculis combustis ad plurima maleficia coacte si verbera demonum subterfugere volunt cooperantur. prima tamen professione qua sponte se demonibus subiecerunt manent ligate.
AD alia vero argumenta in quibus probatur maleficiales effectus posse absque opere demonum a vetulis procurari. Dicendum quod ex vno particulari concludere vniuersale est dissonum rationi. Et cum in tota vt videtur scriptura sacra non inuenitur tale nisi hic vbi agitur de fascinatione seu inuultuatione vetularum. Ideo non valet per hoc concludere quod semper habeat ita euenire. Insuper est etiam dubium per glosam. An absque opere demonum talis fascinatio fieri possit eo quod ex glosis ibi elicitur quod fascinatio capitur tripliciter. Uno modo dicitur ludificatio sensuum que fit per artem magicam & sic potest fieri ministerio demonum. nisi prohibeantur a deo immediate mediante vel ministerio sanctorum angelorum. Secundo modo potest dici inuidia. vt ibi Apostolus dixit. Quis vos fascinauit id est tanto odio persecutus est. Tercio quod ex tali odio fiat immutatio ad malum in corpore alicuius per oculos alterius aspicientis in eum. Et de fascinatione hoc modo dicta communiter loquuntur doctores secundum quem modum etiam Auicenna & Algazel vt in argumentis deducitur locuti sunt. Nam & sanctus Tho. hanc fascinationem declarat. prima parte. q. cxvij. per hunc modum. Ex forte inquit imaginatione anime immutantur spiritus corporis coniuncti. Que quidem immutatio spirituum maxime fit in oculis ad quos subtiliores spiritus proueniunt. Oculi enim inficiunt aerem continuum vsque ad determinatum spacium per quem modum specula si sint noua & pura contrahunt quandam impuritatem ex aspectu mulieris menstruate. vt Aristoteles dicit in lib. de somno & vigil. Sic igitur cum aliqua anima fuerit vehementer commota ad malitiam sicut maxime vetulis contigit efficitur secundum modum predictum. Aspectus eius venenosus & noxius & maxime pueris qui habent corpus tenerum & de facili receptiuum impressionem. Subdit tamen quod possibile est etiam quod dei permissione vel ex aliquo occulto facto cooperetur ad hoc malignitas demonum cum quibus sortilege vetule pactum aliquod habent.
SEd pro ampliori intellectu solutionum aliqua dubia mouentur ex quorum solutione veritas magis patebit. Videtur enim obstare primo illud quod superius dictum est. Quod substantie spirituales non possunt transmutare corpora ad aliquam naturalem formam nisi amminiculo alterius agentis ergo multominus hoc poterit efficere imaginatio quantumcunque fortis in anima. Preterea est articulus condemnatus in plerisque vniuersitatibus precipue tamen parisiensi. quod incantator aliquis proijcit camelum in foueam solo visu eo quod sicut intelligentie superiores imprimunt inferiores. sic anima intellectiua imprimit in aliam & etiam in animam sensitiuam. Item ad hoc est articulus condemnatus. quod materia exterior obedit substantie spirituali si intelligatur simpliciter & secundum omnem modum transmutationis. Quia sic soli deo vt prius patuit obedit. His visis fascinatio de qua loquimur qualiter sit possibilis & qualiter non. declaratur. Non enim est possibile
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/19
Haec pagina emendata est