potest & virtus superior absque amminiculo virtutis inferioris. Sed virtus inferior potest concitare grandines & inducere infirmitates absque auxilio virtutis superioris. Dicit enim Albertus de proprietatibus rerum quod saluia putrefacta certis modis vt ibidem ponit si proiecta fuerit in fontem mirabiles concitabit in aere tempestates. Preterea si dicatur. quod demon vtitur maleficio non propter indigentiam sed propter eius quam querit perditionem. Contra Aristoteles. iij. ethicorum. Malicia est voluntaria. quod probat per hoc quod nullus operatur iniuste voluntarie non velle iniustum esse. & voluntarie stuprantem non velle incontinentem esse. & per hoc etiam legislatores puniunt malos quasi voluntarie mala operantes. Demon ergo si operatur per maleficam operatur tanquam per instrumentum. & cum instrumentum dependet a voluntate principalis agentis & non voluntarie agit si concurrit non erit ei actio imputanda nec per consequens punienda. Sed contra quod nihil possit efficere in inferioribus absque maleficis. Primo de generatione. Omnis actio est per contactum. Et quia non est aliquis contactus demonis ad corpora cum nihil habeat cum eis commune. ergo vtitur aliquo instrumento illi influendo virtutem ledendi per contactum. Iuxta hoc etiam quod maleficia possint fieri absque opere demonum. probatur per textum & glo. ad Gala. iij. O insensati gallate quis vos fascinauit veritati non obedire. glo. quidam habent oculos vrentes qui solo aspectu inficiunt alios & maxime pueros. Est ad hoc etiam Auicen. vi. naturalium. li. iij. ca. vlti. ita dicens. Multotiens autem anima operatur in corpore alieno sicut in proprio quemadmodum est opus oculi fascinantis & estimationis operantis. Et eandem sententiam etiam ponit Algazel libro. v. suo physicorum. ca. ix. Putat etiam Auicenna licet non teneatur in illo quod virtus imaginatiua etiam absque visu possit extranea corpora immutare. vbi nimis extendit virtutem imaginatiuam. & capimus hic virtutem imaginatiuam non inquantum distinguitur contra alias virtutes sensitiuas interiores vt est sensus communis & fantasia & estimatio. sed inquantum includit omnes illas virtutes interiores. Sed bene verum quod talis virtus imaginatiua potest transmutare corpus coniunctum. scilicet illud in quo est. sicut homo potest ambulare supra trabem que est in medio vie. Si vero posita fuerit super aquam profundam non audebit ambulare super eam. eo quod imaginabitur in eius anima forma cadendi vehementer impressa cui obedit materia eius & virtus membrorum eius & non obediunt eius contrario. scilicet ad directe ambulandum. In hoc ergo conuenit hec immutatio cum oculo fascinantis inquantum immutatur corpus proprium primo sed non corpus alienum de qua immutatione iam loquimur. Preterea si dicatur quod talis immutatio causatur a corpore viuo mediante anima in aliud corpus viuum. Contra. quia ad presentiam interfectoris manat sanguis ex vulneribus occisi ergo etiam absque virtute anime corpora possunt mirabiles effectus producere. Item homo viuens & prope cadauer hominis occisi transiens etiam non sentiendo illud adhuc terrore concutitur. preterea sicut res naturales habent quasdam virtutes occultas quarum ratio ab homine assignari non potest. sicut quod adamas trahit ferrum & multa que Augusti. enumerat. xx. de ci. dei. Item mulieres ad immutationes faciendas in corporibus alienis certis rebus vti possunt. absque auxilio demonum que etiam nostram rationem excedunt. Et quia excedunt non debemus propterea demonibus quasi ex maleficis insimul conuersantes ascribere. Preterea malefici certis vtuntur imaginibus & rebus instrumentalibus quas interdum ponunt sub limine ostij domus aut ad certa loca. vbi pecudes conueniunt aut etiam homines qui maleficiantur & interdum moriuntur. Sed quia huiusmodi effectus possunt euenire ex imaginibus illis inquantum habent quasdam influentias a corporibus celestibus receptas. probatur. Nam sicut corpora naturalia subduntur corporibus celestibus. ita & artificialia. Sed corpora naturalia possunt recipere quasdam virtutes occultas. ergo &c. & artificialia. vnde videtur quod eorum opera possent per tales impressiones practicari & non per demones. Preterea si vera miracula possunt fieri ex potestate nature in eo que operatur. ita & miranda & stupenda opera ex virtute nature. probatur. Nam Grego. dicit. ij. dyalo. Sancti miracula faciunt aliquando ex prece. aliquando ex potestate. exemplum datur de vtroque. Petrus orando suscitauit thabitam mortuam. Ananiam & saphiram mentientes morti increpando tradidit absque prece. ergo & homo per virtutem sue anime poterit materiam corporalem in alteram etiam transmutare seu immutare de sanitate in infirmitatem & econuerso. Preterea corpus humanum est nobilius quam alia corpora inferiora. sed propter apprehensionem anime humane immutatur corpus humanum ad calorem & frigus vt patet in irascentibus & timentibus. immo etiam hec immutatio pertingit quandoque vsque ad egritudinem & mortem. ergo multomagis potest sua virtute materiam corporalem immutare. Sed contra est. Substantia spiritualis non potest imprimere aliquam formam nisi amminiculo alterius agentis vt supra tactum est. vnde & augus. in prefato li. Non est putandum istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/17
Haec pagina emendata est