resistere quomodo potest scrupulo heretice prauitatis carere. Iudicet vnusquisque nisi fortassis eum ignorantia excusabit. sed cuiusmodi ignorantia excusat statim inferius patebit. Concludendo ex omnibus premissis catholicam & verissimam assertionem quod malefici sunt qui demonum auxilio propter pactum cum eis initum maleficiales reales effectus permittente deo procurare possunt non excludendo quin & prestigiosos effectus & fantasticos etiam per media prestigiosa producere valeant. Sed quia presens speculatio super maleficiales effectus versatur qui plurimum ab alijs differunt. ideo per hoc nihil ad propositum. cum tales potius sortilegi vel incantatores dicuntur quam malefici. Demum quia fundamentum sui erroris capiunt ex verbis canonis precipue duo vltimi errores non loquendo de primo qui seipsum condemnat dum nimium contra veritatem scripture exorbitat. Ideo ad sanum intellectum canonis est procedendum. & primo contra primum errorem dicentis medium esse fantasticum sed extrema esse realia. Ubi notandum quod dum quatuordecim sunt species capitales in genere superstitionis quas recitare causa breuitatis non expedit. tum quia clare recitantur ab Isido. viij. ethimol. & secunda secunde per sanctum Tho. q. xcij. Tum etiam quia inferius vbi de grauitate huius heresis tractabitur de ipsis mentio erit. & hoc questione vltima huius prime partis. Et species sub qua huiusmodi mulieres continentur vocatur species phitonum in quibus demon vel loquitur vel mira operatur. Et est sepius prima in ordine. Species autem sub qua malefici continentur vocatur species maleficorum. Et quia inter se plurimum distant. nec oportet quod qui in vna specie laborat quod etiam sub alijs comprehendatur Ideo sicut canon de illis mulierculis mentionem facit & non de maleficis. ita false canonem interpretatur qui huiusmodi imaginarias deductiones corporum ad totum genus superstitionis & omnes species eius reducere velint vt sic ille mulieres imaginarie solum ita & omnes malefice transferantur. & peramplius canonem falsificat qui ex illo arguere vellet maleficam solummodo imaginarie ad effectum maleficialem egritudinis vel morbi concurrere. Preterea tales sic errantes peramplius reprehenduntur dum extrema concedunt realia. scilicet demonem operantem & effectum morbi realem. medium autem instrumenti. scilicet personam maleficam dicunt fantastice concurrere cum tamen medium semper naturam participat extremorum. Nec valet si dicatur quod etiam fantasia sit quid reale quia sicut fantasia vt talis nil potest efficere nec concurrere ad demonis operationem nisi per pactum initum cum demone. in quo pacto malefica se totam obtulit & astrinxit diabolo vere & realiter & non fantastice & imaginarie solum. ita etiam oportet quod cooperetur diabolo vere & corporaliter. Nam & ad hoc sunt omnia maleficorum opera vbi semper aut per pactum aut per visum. aut per locutionem seu per alicuius maleficij instrumenti repositi sub limine domus operatione sua maleficia exercent. prout in sequenti questione patebit. Preterea si quis verba cano. diligenter inspiciet considerabit quatuor que predicatores & sacerdotes per ecclesias sibi commissas omni cum instantia populo predicare deberent. scilicet quod extra vnum deum nemo arbitretur aliquid esse numinis vel diuinitatis. Secundo quod cum dyana vel herodiade equitare est cum diabolo qui se ita fingit & nominat transmeare. Tercio quod talis equitatura sit tunc fantastice. quando diabolus mentem per infidelitatem sibi subiectam agitat taliter vt ea que solo spiritu fiant. corporaliter fieri creduntur. Quarto quod tali demone habeant in omnibus obedire. Unde ad maleficiales actus hec verba extendere est absurdum. cum sint diuerse species. An autem malefici etiam localiter transferantur in sua specie superstitionis vel solum imaginarie sicut phitones. tractabitur de illo in capitulis secunde partis capitulo tercio quod vtroque modo. Et sic secundus error cum primo eliditur quo ad fundamentum & sanum intellectum canonis. Tercius insuper qui ex verbis canonis effectum maleficialem asserit fantasticum ex verbis canonis etiam eliditur. Nam in eo quod dicit qui credit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusue transmutari aut in aliam speciem vel similitudinem transformari quam ab ipso omnium creatore &c. infideli deterior est. He tres partes si nude intelligantur sunt contra processum scripture & determinationem doctorum. Nam posse fieri aliquas creaturas a maleficis vt pote vera animalia imperfecta. inspiciatur sequens cano. nec mirum post allegatum canon. epi. quid Augusti. determinat de magis pharaonis qui virgas in serpentes verterunt inspiciatur glo. super illud Exo. vij. Vocauit pharao sapientes. inspiciatur & alia glo. strabi. quod demones discurrunt per mundum quando per incantationem malefici per eos aliquid efficere conantur & colligunt diuersa semina. & ex eorum adaptione possunt prorumpere diuerse species. Inspiciatur & Alb. in de animalibus. Inspiciatur &. sanctus tho. i. p. q. c. xiiij. ar. iiij. Quorum dicta breuitatis causa obmittuntur. solum hoc superest vt intelligatur ibi fieri pro creari. Secundum etiam quod in melius deteriusue valeat transmutari
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/14
Haec pagina emendata est