Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/13

Haec pagina emendata est

doctorum quibus omnibus contradicere valde absurdum est nec a vicio heresis excusari potest immo in iure hereticus censetur quicunque errat in expositione sacre scripture. xxiij. q. i. heresis. Et quicunque aliter sentit de his que fidem concernunt quam romana tenet ecclesia. et cetera &. q. Hec est fides quod denique contra sanum intellectum canonis militant ostenditur per legem ecclesiasticam. Nam & canonum doctores super. c. Si per sortiarias & maleficas artes. xxiiij. q. i. & extra de frigidis & maleficiatis. quid aliud pretendunt nisi de maleficiali impedimento circa actus coniugales declarare quomodo dirimit contractum aut contrahendum matrimonium. Dicunt enim sicut & Tho. in. iiij. vbi supra. quod si maleficium superueniat matrimonio ante carnalem copulam. tunc si est perpetuum impedit & dirimit matrimonium contractum. cuiusmodi sententia non daretur super illusorium & fantasticum effectum vt de se patet. Videatur Hosti. in summa copiosa. similiter Gotfri. & Raymundus qui etiam nullibi leguntur difficultasse. An talis effectus posset censeri imaginarius & non realis. sed hoc tanquam per se notum relinquebant. Et quomodo posset censeri perpetuus vel temporalis declarant si post triennium duraret nec dubitabant an imaginarie per maleficam seu illusorie intromitteretur. Sed quod vere & realiter potest talis defectus procurari virtute demonis propter pactum cum eo initum. vel etiam per ipsum demonem absque malefica. licet hoc rarissime fiat in ecclesia vbi sacramentum matrimonij meritorium existit. sed quod inter infideles hoc contingat hoc est quia iusto titulo illos possidere se cernit vt petrus de palude in suo quarto recitat de sponso qui desponsauerat ydolum & nihilominus contraxerat cum quadam iuuencula. quam tamen cognoscere non potuit propter diabolum qui semper se in corpore assumpto interposuerat. cum tamen in ecclesia diabolus conatur potius per maleficas propter suum lucrum in perditionem animarum tales effectus intromittere. & qualiter hoc facere potest & quibus medijs inferius declarabitur. vbi de septem modis nocendi hominibus per consimiles effectus tractabitur. Ex alijs etiam questionibus quas theologi & canoniste circa hanc materiam mouent hoc idem patet. discutientes quomodo possit tolli & an licitum sit per aliud maleficium tollere & quid si malefica mortua sit per quam maleficium est immissum. De quo casu Gotfridus in sua summa mentionem facit. de quibus in questionibus tercie partis patebit. Cur denique tam diligenter canoniste varias penas promulgassent distinguendo de occulto & manifesto peccato maleficorum seu potius diuinatorum cum noxia supersticio varias habeat species vt si notorium sit eukaristia denegetur. Si occultum penitentia. xl. dierum. de conse. di. ij. pro dilectione. Item si clericus quod deponendus & in monasterio detrudendus. Si laycus excommunicandus. xxvi. q. v. Non oportet. Item quod tales infames debeant censeri & qui ad eos concurrunt immo nec ad accusationem debent admitti. ij. q. viij. quisquis nec. Sed & per legem ciuilem hoc idem ostenditur. Nam Azon in summa super. ix. libro Codicis Rubrica de maleficis. l. post corneliam. de siccarijs & homicidijs dicit. Sciendum quod omnes illi quos vulgus maleficos vocat & etiam illi qui artem diuinandi sciunt patiuntur capitalem penam. vt. l. nemo. C. de maleficis. Item inferunt penam. l. culpa. l. nullus. He enim leges his verbis vtuntur. Nemini permittitur diuinare alioquin supplicium capitis gladio vltore feret prostratus & subdit. Sunt & alij qui arte magica vite innocentum insidiantur animos mulierum ad libidinem flectunt. et hi bestijs obijciuntur vt eo. C. l. multi. Decernunt etiam leges quod ad eorum accusationem quilibet admittatur sicut & canon. in ca. in fauorem fidei. libro. vi. de here. Unde subditur ibidem Ad hanc accusationem quilibet admittitur quasi in crimine lese maiestatis. Ipsam enim prope modum pulsant maiestatem diuinam. Item quod questionibus ad interrogandum subijciantur subdit. Et quilibet nulla dignitate obstante questioni subijcitur & qui conuincitur vel si denegat facinus suum sit eculeo deditus vngulisque sulcantibus latera perferat penas dignas suo facinori vt eo. C. l. si ex. &c. Nota quod olim duplici pena tales plectebantur. capitis & vngulis ad dilacerationem corporis seu ad deuorandum bestijs obijciendo. Iam autem cremantur forte propter femineum sexum. Item prohibent participationem. Unde subditur. sed nec permittantur tales ad limen alterius accedere alioquin concremantur bona. nec aliquis debet eos suscipere vel consulere alioquin deportantur in insulam & omnia bona publicantur. Hic notatur pena exilij cum amissione omnium bonorum qui tales consulunt aut suscipiunt. Has penas vbi predicatores populis & rectoribus terrarum publicant. plus aduersus maleficas quam ex alijs scripturarum allegationibus marcescunt. Preterea & per leges commendantur qui eorum maleficijs obstant. Unde vbi supra. l. eorum. Alij autem qui faciunt id ne labores hominum ventorum grandinisque lapidatione sternuntur. non pena sed premio digni sunt. Qualiter autem sit licitum talia impedire inferius patebit vt prius tactum est. Omnia autem hec negare aut friuole illis