Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/11

Haec pagina emendata est

terlocutorias quam diffinitiuas. Tercia. Quot modis iudex potest delatum habere suspectum & super quibus potest ferre sententiam. Quarta. Quomodo sit sententia ferenda super personam. sed immunem totaliter. Quinta. qualiter sit ferenda super delatam & diffamatam generaliter. Sexta. qualiter super delatam. diffamatam questionibus tamen & tormentis exponendam aliqualiter. Septima. qualiter super suspectam de illa heresi leuiter. Octaua. Qualiter super suspectam vehementer. Nona. qualiter super suspectam violenter. Decima. Qualiter est ferenda super diffamatam & suspectam insimul & communiter. Undecima. Qualiter super confessam illam heresim sed non relapsam & penitentem. Duodecima qualiter super confessam heresim & penitentem sed relapsam probabiliter. Tredecima. Qualiter super confessam & impenitentem. sed relapsam realiter. Quartadecima. qualiter super confessam heresim & impenitentem atque relapsam certitudinaliter. Quintadecima. Qualiter super non confessam sed conuictam de heresi legitimis testibus & alias iudicialiter. Sedecima. qualiter super conuictam sed fugitiuam vel se absentantem contumaciter. Decimaseptima. Qualiter super delatam ab alia malefica incinerata. sed non confessam. Decimaoctaua. Qualiter super delatam non maleficia inferentem sed tollentem. Decimanona. Qualiter super sagittarios maleficos. armorum incantatores. & quoscunque nigromanticos. Vicesima super obstetrices maleficas omnes alias in maleficijs excedentes. Concludendo de remedio appellationis vbi delata quecunque ad illud confugeret. quid iudici ecclesiastico seu ciuili sit faciendum.

 Prima questio in ordine.

UTrum asserere maleficos esse sit adeo catholicum quod eius oppositum pertinaciter defendere omnino sit hereticum. Et arguitur quod non sit catholicum quicquam de his asserere. xxvi. q. v. epi. Qui credit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusue transmutari. aut in aliam speciem vel similitudinem transformari quam ab ipso omnium creatore. pagano & infideli deterior est. Talia autem cum referuntur fieri a maleficis ideo talia asserere non est catholicum sed hereticum. Preterea nullus effectus maleficialis est in mundo. Probatur. Quia si esset operatione demonum fieret. Sed asserere quod demones possint corporales transmutationes aut impedire aut efficere non videtur catholicum. quia sic perimere possent totum mundum. Preterea omnis alteratio corporalis puta circa infirmitates aut sanitates procurandas reducitur in motum localem. patet ex septimo physicorum. Quorumcunque est motus celi. Sed demones motum celi variare non possunt. Dyonisius in epistola ad Policarpum. Quia hoc solius dei est. ergo videtur quod nullam transmutationem ad minus veram in corporibus causare possunt. & quod necesse sit huiusmodi transmutationes in aliquam causam occultam reducere. Preterea sicut opus dei est fortius quam opus diaboli. ita & eius factura. Sed maleficium si esset in mundo esset vtique opus diaboli contra facturam dei. ergo sicut illicitum est asserere facturam supersticiosam diaboli excedere opus dei. ita illicitum est credere vt creature & opera dei in hominibus & iumentis valeant viciari ex operibus diaboli. Preterea id quod subiacet virtuti corporali non habet virtutem imprimendi in corpora. Sed demones subduntur virtutibus stellarum quod patet ex eo. quod certi incantatores constellationes determinatas ad inuocandum demones obseruant. ergo non habent virtutem imprimendi aliquid in corpora. & sic multominus malefice. Item demones non operantur nisi per artem. Sed ars non potest dare veram formam. vnde in. c. de mineris dicitur Sciant auctores alchimie species transmutari non posse. Ergo & demones per artem operantes veras qualitates sanitatis aut infirmitatis inducere non possunt. sed si vere sunt habent aliquam aliam causam occultam absque opere demonum & maleficorum. Sed contra in decre. xxxiij. q. i. si per sortiarias atque maleficas artes non nunquam occulto iusto dei iudicio permittente & diabolo preparante. &c. loquitur de impedimento maleficiali