Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/86

Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXXVIII

Ōlim erant duo frātrēs. Alter erat vir magnā vī. Sapiēns erat et amīcus fidus nōbilisque, at ā frātre nōn amābātur. Agricola erat. Diū diligenterque labōrāverat et ā finitimis maximē amābātur. At alter frāter, vir perfidus et inīquus, neque tēctum habēbat neque ab amīcis amābātur. Frātrem quī agrōs et multōs equōs et tēctum et fīliōs fīliāsque habēbat is vir numquam laudābat. Omnēs hās rēs frāter perfidus dēsi- derābat et ipse nōn habēbat. Vir perfidus erat servus. Rēs dominī, autem, nōn diligenter cūrābat. Nōn saepe alter frāter alterum vidēbat quod erant tanti inimīcī. Ōlim autem, ubi multt agricolae servīque in oppidō conveniēbant, hi duo frātrēs quoque ibi erant. Alter, vir sapiēns, alterum salūtāvit. At servus nōn respondit et Irātus vidēbātur. Posteā, ubi frāter sapiēns sērō ab oppidō redibat, sōlus per silvam ambulāre coepit. Subitō vōcem audīvit. Sē vertit at nihil vidit. Iterum ambulāre coepit. Usque ad pon- tem pervēnerat. Breve tempus hīc manēbat. Subitō in cōn- spectū erat figūra frātris eius, servī. Usque ad pontem servus vēnit et, “Si Aūmen trānsīre audēbis,” inquit, “tē occīdam. Mihi pecūniam dā. Quantam tēcum habēs?” Cōnspectus frātris eius nōn erat grātus agricolae, euius tēla domi erant. Sēcum hoc dixit: “Quō modō mē dēfen- dam? Quantum est perīculum! Quando iterum in locō tūto erō?” Tum vir sapiēns frātri tōtam pecūniam dedit et, Pe- cūniam tibi dō,” inquit. “Nōl mē occīdere. Mē domum re- dire sine. Es frāter meus et tibi auxilium dabo.” Sed hae rēs nōn erant grātae servō qui tēlum subitō cēpit et impetum facere coepit. Agricola, autem, sē vertit et ubi saxum reppererat hoc in caput frātris coniēcit. Servus vulnerātus at nōn occīsus est. Victōria erat agricolae. Sērō domum redibat frā- trem vulnerātum portāns. Post multōs diēs servus iam validus, “Ad dominum meum,” inquit redīre nōn cupiō, at tēcum manēre. Mihi vītam bonam mōnstrāvisti. Tū es amīcus meus. Numquam iterum mē tibi perfidum futūrum esse spērō.” Agricola tandem frātrem manēre sinēbat. Nōn iam erat servus exsul ā tēctō frātris sui et usque ad finem vītae servus bonus erat.