Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/85

Haec pagina nondum emendata est

"Pecūniam tibi dabō,” inquit hostis, “sī cōnsilia exercitūs tuī nārrābis. Quantam pecūniam postulās?” Posterā nocte duo explōrātōrēs diū prope pontem latēbant. Exercitus hostium oppugnāre erat parātus. Cōnsilia exerci- tūs patriae cognita erant. Mox tēla coniciēbantur et prīmō mīlitēs patrise repellebantur, sed victōria hostium nōn erat longa. Ducēs mīlitum patriae dē explōrātōre perfido iam cognōvit et cōnsilia nova cēpērunt. Multās hōrās erat pāx inter duōs exercitūs. Exercitus patriae tandem iterum multa tēla coniciēbat et hōc modo hostēs quľ nihil hōrum cōnsi- liōrum cognōverat superāti sunt. "Quandō hic explōrātor perfidus fuit, eum capiēmus et ad Ensulam mittēmus,” inquiunt cīvēs post victōriam. “Eum in patriā manēre sinere nōn possumus. Vōcem eius iterum audīre in animō nōn habēmus. Exsul erit et longē i patriā habitābit. Nisi exsul erit, hīc vīta eius in perīculō erit.” Itaque hic vir sōlus in Insulā manet et in numerō hostium habētur.