Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/82

Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXXVI

Ōlim qufdam mīlitēs castellum tenuērunt quod erat prope pontem qui erat in fūmine magno. In castellō erat neque ūllus magistrātus rei pūblicae neque dux qui magnum imperium habuit. Erat nūllus dux nisi centuriō. Centuriō tamen erat fortis mīles et sī umquam perīculum aderat, centuriō officium suum nōn neglēxit. Hōc tempore centuriō scīvit hostēs appropinquāre. Hoc autem per explōrātōrēs quōs mīserat cognōvit. Explōrātōrēs celeriter centuriōnem petivērunt. Magnī numerī hostium veniunt,” inquiunt. “Mox aderunt et nōs graviter prement. Hi hostēs nōs premere possunt quod tam multī veniunt. Sernper felcēs sunt; itaque semper per multōs annōs in proeliīs vīcērunt et nos sumus paucī.” Centuriō paucōs mtlitēs habuit. Virtūtem autem hostium cognōvit sed, quod fortūna fortēs iuvat, pugnāre fortiter cōnstituit. Suās cōpiās in duās partēs dīvisit quamquam paucae erant. Alteram partem intrā moenia manēre iussit. Alteram partem autem post arborēs longē ā castellō latēre iussit. Ubi hostēs, circiter septem mīlia mīlitum, vēnērunt, cum comitibus qui intrā castellum erant centuriō celeriter ex castellō cucurrit, hostēs statim oppugnāvit, eōs reppulit. Hostēs erant fortēs et discēdere nōn voluērunt sed, quod tam celeriter centuriō vēnit, repulsi sunt. Ut hī hostēs discēdēbant, mīlitēs quf latēbant subitō eōs oppugnāvērunt. Necesse erat igitur hostēs pugnāre cum eis qui ā tergō vēnērunt et cum eis quoque quī erant ante ipsōs. Eodem tempore ex utrīsque partibus oppugnāti sunt. Multī mīlitēs centuriōnis reppulērunt, deinde per fugam salūtem repperēunt, sed multī interfecti sunt.