Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/81

Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXXV

Diu Rōmae rēgēs erant. Rēx omnia fēcit. Erat imperātor exercituum et omnēs rēxit. Imperium summum habēbat. Mox tamen rēx nōn bene imperium gessit et officium neglēxit et populum pressit.. Populus erat Irātus et statim rēgem expulit. Deinde cīvitāās rēs pūblica facta est et duo cōnsulēs imperium habēbant. Erant ali magistrātūs quoque. Quaestor pecūniam gessit. Sī umquam magistrātus officium bene gessit, populus huic magistrātul aliud et altius oficium dedit. St erat malus magistrātus et populum pressit, numquam iterum officium habuit. Mox nōn iam populus magistrātūs petivit sed magistrātūs officia petivērunt. Tum nōn tam bonī erant magistrātūs. Fēlix est ea cīvitās quae nūllōs nisi bonōs magistrātūs habet! Ut Rōma erat tanta cīvitās, sciō Rōmam multōs et bonōs magistrātūs habuisse. Hic cōnsul est vir saevus. Officium neglegit, urbem neglegit. In urbe est neque grāmen neque ffōrēs neque arborēs quae umbram dant. Nova et pulchra aedificia nōn aedificat. Neminem nisi sē amat. Urbem nōn mūnit; sī hostēs venient, facile erit urbem expugnāre. Rēs quās cōnsul facit sunt malae. Imperium sōlum sibi vult. Populum sub pedibus suis premit. Cūr populus nōn hunc cōnsulem expellit? Populus sē in somnum dedit. Ut virī qui dormiunt, nihil faciunt. Hic cōnsul est hostis pūblicus. Auxilium date, civēs. Hune cōnsulem malum ex urbe expellite.