Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/74

Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXXI

Exercitus imperātōrem ūnum habet.. Sunt multt ducēs. Imperātor imperat; ducēs pārent. Deinde ducēs imperant et reliquť mīlitēs pārent. In exercitū sunt multae legiōnēs. Circiter tria milia mīlitum “legio'” appellantur. Idem imperātor omnēs legiōnēs quae in exercitū sunt dūcit, sed ūna legiō ūnum ducem habet; itaque in exercitū sunt multī ducēs. Imperātor bonus semper hostēs vincit quod mlitēs eum amant et laetī eunt ubi dūcit. Semper bonus imperātor castra in locō idōneō pōnit et numquam mīlitēs in locum inīquum dūcit. Ubi pugnat, proelium numquam est in locō inīquō. Imperātor ipse nōn est deus, sed est vir quī virtūtem multam habet et multa scit et multa putat. Si perīculum est magnum, imperātor ipse mīlitēs dūcit. Tum mīlitēs fortiter pugnant et vincunt. Ōlim erat malus imperātor. Nemō eum non bonum esse putāvit, sed bona cōnsilia nōn cēpit. Castra nōn in summō monte posuit sed sub monte. Trāns flūmen quod prope castra erat in ulteriōre ripā erant hostēs fortēs. Bonus imperātor hōs hostēs dūxit. Cōpiās suās divīsit. Aliae legiōnēs in castris mānsērunt. Aliās legiōnēs trāns flūmen circum montem ad summum montem dūxit et hae subito dē monte cucurrērunt. Per nivem cucurrērunt. Exercitum hostium vicērunt et castra expugnāvērunt. Multa milia mīlitum necāta sunt et reliqut sē in fugam dedērunt. Magna erat praeda quam hostēs cēpērunt. Ab eōdem imperātōre numquam iterum ille exercitus ductus est quod imperātor bonus nōn erat.