Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/71

Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXIX

Exercitus noster erat in castris. Māne erat. Vigilēs erant in moenibus. Undique prōspectābant. Mox vigil mīlitem in equō portātum vidēbat. Miles celeriter veniēbat. Deinde clāmor factus est. mīlitēs properāvērunt. Mox galeae erant in capitibus, scūta et gladif erant parāta, pīla erant in manibus. Dux est prope portam. Tandem mīles appropinquat. Insignia quae galeam ōrnant mōnstrant eum amīcum esse. nsignia nōn cēlat. Hic est nūntius qu ex finitimā gente venit. Hūc venit quod gēns est perterrita. Cīvēs eius gentis nōn sunt ignāvī sed barbari veniunt et cīvēs sine sociīs non pugnāre audent. Est flūmen prope urbem et barbarī nāvigia nōn habent. Haec est causa morae parvae. Sed mox ad urbem venient. Dux noster excitātur. Paucōs mīlitēs vocat. mīlitēs vocāti veniunt et colloquium habent. Tandem cōnstituunt exercitum mittere. Dux partem exercitūs nostrī sēcum dūcere cōnstituit. Partem in castris relinquit. Circum moenia castrorum mīlitēs vāllum aedificābunt. Vāllum aedificātum castra validiōra faciet. Exercitus et dux arma rapiunt. Mox sunt parāti. Agmen faciunt. In prīmō agmine sunt dux et nūntius. Deinde agmen sē movet. Iter nōn longum dux et exercitus facient et mox in finibus finitimae gentis erunt. Tbi magnum impetum facient et auxilium dabunt. Barbarī urbemn nōn expugnābunt. Nōs hīc relicti labōrābimus et castra tūta faciēmus.