Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/65

Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXVII

Herī in summō saxō steti et terram undique spectāvi. Caelum erat clārum pulchrumque. Nūllae nūbēs erant. Ubique collēs arborēsque vīdi. Avēs erant laetae. Ubique signa laetitiae vidēbantur. Flūmen erat prope et paucās nāviculās vīdi. Subitō figūrās duōrum virōrum vīdi. Viri cibum tēlaque portābant. Splendida erant tēla. Viri in saxō sedēbant sed mē hīc esse nōn sentiēbant. Ego, igitur, post arborem mē cēlāvi et audivī. Diū silēbam. Vir altior hoe dixit: “Ōlim in hōc saxō erat proelium magnum et multī barbarī moriēbantur. Per tōtam terram hoc proelium est nōtum.” De nātūrā huius proeli audire maximē cupīv. "Cūr barbari hostēs nōn superāvērunt? Habēbantne nūlla tēla?” rogāvit amīcus eius. “Cūr tēla nōn rapuērunt et hostēs oppugnāvērunt?"” "Hostēs circum tōtum saxum mittēbantur,"” inquit vir altior, et barbarī ā saxō ad tēcta sua īre nōn poterant. Multōs diēs in summō saxō barbarī sine cibō manēbant. Iam multī erant aegrī. Mox undique erant corpora mortua. Posteā omnēs barbarī superāti sunt. Sīe nōmen huius locī nōtum erat. Hoc proelium est exemplum multōrum et dūrorum proeliōrum quae inter barbarōs et Americānōs facta sunt Nunc, excitātus, mē nōn iam cēlāvi, sed viris appro- pinquāvī. Tōtam fābulam,” inquam, “audivi et est mihi grāta. Aliās nārrā.” Vir altior ita respondit: Lūx est obscūra et tempus est domum re.”