Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/59

Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXIV

Virī quf Rōmae habitābant Rōmāni vocābantur. Virī qui in Germāniā, in Galliā, in Britanniā habitābant barbarī vocābantur. Quī sunt ei barbarī? Er barbarī sunt Galli quī Rōmam sē movent. Rōmānōs nōn amant nam liberī esse cupiunt, sed Rōmāni domini esse cupiunt et illōs servōs facere cupiunt. Nunc igitur ad urbem sē movent. Crās urbem oppugnābunt. Dēlēbuntne urbem? Sunt barbarī saevi. Barbarī sunt perfidi et saepe urbēs dēlent et incolās in fugam dant. Facile urbem expugnābunt nam multōs mīlitēs mittunt et validī sunt et Rōmāni sunt pauct. Quod cōnsilium in animō habent? Quō modō hoc facient? Nallum cōnsilium habent sed dux barbarōrum celeriter videt, statim imperat et omnēs barbarī pārent. Dux cōnsilium reperiet. Qut Rōmānās iuvābunt? Qui urbem servābunt? Heu! Urbs nōn servābitur. Expugnābitur et dēlēbitur. Anserēs cōnsilium cēpērunt. Dux ānserum cēterōs ānserēs convocāvit. Tum circumspectāvit et dixit hoc: “Rēx ānserum sum. Celeriter venīte et audite. Nōn est tempus morae. Vōbīs rem malam dīcō. Hostēs ad urbem nostram sē movent. Nōn sōlum hostēs sunt sed etiam barbari sunt. Nox est. Nocte oppugnābunt. A tergō urbem oppugnābunt. Tōtam urbem dēlēbunt. Neque virōs liberōs neque servōs servābunt, neque hominēs neque bēstiās servābunt. Omnēs necābunt. Tōtōs agrōs vāstābunt. Undique errābunt. Omnia vāstābunt. Dōrus erit labor amīcōrum vestrōrum. Hoc memoriā tenēte. Nunc viri Rōmānī sunt dēfessi et dormiunt. Neque vir lIber neque servus neque bēstia hostēs videt. Nōs sōli hanc rem scīmnus. Tempus est virōs incitāre. Vōs ānserēs statim clāmōrem facite et virōs incitāte. Rōmam servāte.”